PL 35, col. 1402
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 3
ait, Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil
invenit. Quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes
quia voluntatem Paris mei facio, surgite, eamus hinc [(Joan. XIV, 30 et 31)]
.
Non habebat ille quare moreretur,
et mortuus est: tu habes quare, et mori dedignaris?
Dignare aequo animo pati per meritum tuum,
quod ille pati dignatus est, ut te a sempiterna morte
liberaret. Homo, et homo: sed ille, nonnisi homo; iste,
Deus homo. Ille homo peccati, iste justitiae. Mortuus
es in Adam, resurge in Christo: nam utrumque debetur
tibi. Jam credidisti in Christum, reddes tamen
quod debes de Adam. Sed non te in aeternum tenebit
vinculum peccati; quia mortem tuam aeternam occidit
mors temporalis Domini tui. Ipsa est gratia, fratres
mei, ipsa est et veritas, quia promissa et exhibita.
14.
Non erat ista in Veteri Testamento, quia Lex
minabatur, non opitulabatur; jubebat, non sanabat;
languorem ostendebat, non auferebat: sed illi praeparabat
medico venturo cum gratia et veritate; tanquam
ad aliquem quem curare vult medicus, mittat
primo servum suum, ut ligatum illum inveniat. Sanus
non erat, sanari nolebat, et ne sanaretur, sanum se
esse jactabat: missa Lex est, ligavit cum; invenit se
reum, jam clamat de ligatura. Venit Dominus, curat
amaris aliquantum et acribus medicamentis: dicit
enim aegroto, Ferto; dicit, Tolera; dicit, Noli diligere
mundum, habeto patientiam, curet te ignis continentiae,
ferrum persecutionum tolerent vulnera tua. Expavescebas
quamvis ligatus: liber ille et non ligatus
bibit quod tibi dabat; prior passus est ut te consolaretur,
tanquam dicens, Quod times pati pro te, prior
patior pro te. Haec est gratia, et magna gratia. Quis
illam digne collaudat?
15.
De humilitate Christi loquor, fratres mei. Majestatem
Christi et divinitatem Christi quis loquitur?
In explicando et dicendo ut quoquomodo humilitatem
Christi loqueremur, non sufficimus, imo deficimus:
totum cogitantibus committimus, non audientibus adimplemus.
Cogitate humilitatem Christi. Sed quis nobis,
inquis, eam explicat, nisi tu dicas? Ille intus dicat.
Melius illud dicit qui intus habitat, quam qui foris
clamat. Ipse vobis ostendat gratiam humilitatis
suae, qui coepit habitare in cordibus vestris. Jamvero
si in ejus humilitate explicanda et eroganda deficimus,
majestatem ejus quis loquatur? Si Verbum caro factum
conturbat nos, In principio erat Verbum quis explicabit?
Tenete ergo, fratres, soliditatem istam.
16.
Lex per Moysen data est, gratia et veritas per
Jesum Christum facta est. Per servum Lex data est;
reos fecit: per Imperatorem indulgentia data est;
reos liberavit. Lex per Moysen data est. Non sibi aliquid
amplius servus assignet, quam quod per illum
factum est. Electus ad magnum ministerium tanquam
fidelis in domo, sed tamen servus, agere secundum Legem
potest, solvere a reatu Legis non potest. Lex ergo per Moysen data est, Gratia et veritas per Jesum Christum
facta est.