PL 35, col. 1403
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 3
17.
Et ne forte aliquis dicat, Et Gratia et veritas non
est facta per Moysen, qui vidit Deum? statim subjecit, Deum nemo vidit unquam.
Et unde innotuit Moysi Deus?
Quia revelavit servo suo Dominus. Quis Dominus?
Ipse Christus, qui praemisit Legem per servum, ut veniret
ipse cum Gratia et veritate. Deum enim nemo
vidit unquam. Et unde illi servo quantum capere posset
apparuit? Sed unigenitus, inquit, Filius qui est in
sinu Patris, ipse enarravit. Quid est, in sinu Patris? In
secreto Patris. Non enim Deus habet sinum, sicut nos
habemus in vestibus, aut cogitandus est sic sedere
quomodo nos, aut forte cinctus est ut sinum haberet:
sed quia sinus noster intus est, secretum Patris sinus
Patris vocatur. In secreto Patris, qui Patrem novit,
ipse enarravit. Nam Deum nemo vidit unquam. Ipse
ergo venit, et narravit quidquid vidit. Quid vidit Moyses?
Moyses vidit nubem, vidit angelum, vidit ignem:
omnis illa creatura est; typum Domini sui gerebat,
non ipsius Domini praesentiam exhibebat. Namque
aperte habes in Lege, Et loquebatur Moyses cum Domino,
contra in contra sicut amicus cum amico suo. Sequeris
ipsam Scripturam, et invenis Moysen dicentem, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi
teipsum manifeste, ut videam te.
Et parum est quia
dixit: responsum accepit, Non potes videre faciem
meam [(Exod. XXXIII, 11, 13, 20)]
. Loquebatur ergo,
fratres mei, cum Moyse angelus, portans typum Domini:
et illa omnia quae ibi per angelum facta sunt,
futuram istam gratiam et veritatem promittebant.
Qui bene scrutantur Legem, noverunt: et cum opportunum
est, ut et nos aliquid inde dicamus, quantum
Dominus revelat, non tacemus Charitati vestrae.
18.
Illud autem sciatis, quia omnia quae corporaliter
visa sunt, non erant illa substantia Dei. Illa enim
oculis carnis videmus: Dei substantia unde videtur?
Evangelium interroga: Beati mundo corde; quia ipsi
Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
. Fuerunt homines qui
dicerent vanitate sui cordis decepti, Pater invisibilis
est, Filius autem visibilis est. Unde visibilis? Si propter
carnem, quia suscepit carnem; manifestum est.
Illi enim qui carnem Christi viderunt, aliqui crediderunt,
aliqui crucifixerunt: et qui crediderunt, illo
crucifixo nutaverunt; et nisi ipsam post resurrectionem
palparent, fides ad eos non revocaretur. Si ergo
propter carnem visibilis Filius; et nos concedimus, et
est catholica fides: si autem ante carnem sicut ipsi
dicunt, id est, antequam incarnaretur; multum delirant,
et multum errant. Facta enim sunt illa visibilia
corporaliter per creaturam, in quibus typus ostenderetur:
non utique substantia ipsa demonstrabatur et
manifestabatur. Et hoc attendat Charitas vestra lene
documentum. Sapientia Dei videri oculis non potest.
Fratres, si Christus Sapientia Dei, et Virtus Dei [(I Cor. I, 24)] ;
si Christus Verbum Dei; verbum hominis
oculis non videtur, Verbum Dei videri sic potest?