PL 35, col. 1404
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 3
19.
Expellite ergo de cordibus vestris carnales cogitationes,
ut vere sitis sub gratia, ut ad Novum Testamentum
pertineatis. Ideo vita aeterna promittitur
in Novo Testamento. Legite Vetus Testamentum, et
videte quia carnali adhuc populo ea quidem praecipiebantur
quae nobis. Nam unum Deum colere, et nobis
praecipitur. Non accipies in vanum nomen Domini Dei
tui, et nobis praecipitur: quod est secundum praeceptum. Observa diem sabbati,
magis nobis praecipitur:
quia spiritualiter observandum praecipitur. Judaei enim
serviliter observant diem sabbati, ad luxuriam, ad
ebrietatem. Quanto melius feminae eorum lanam facerent,
quam illo die in maenianis saltarent? Absit,
fratres, ut illos dicamus observare sabbatum. Spiritualiter
observat sabbatum christianus, abstinens se
ab opere servili. Quid est enim ab opere servili? A
peccato. Et unde probamus? Dominum interroga: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati
[(Joan. VIII,
34)]
. Ergo et nobis praecipitur spiritualiter observatio
sabbati. Jam illa omnia praecepta nobis magis praecipiuntur,
et observanda sunt: Non occides, Non moechaberis,
Non furaberis, Non falsum testimonium dices,
Honora patrem et matrem, Non concupisces rem proximi
tui, Non concupisces uxorem proximi tui [(Exod. XX,
3-17)]
. Nonne ista omnia et nobis praecipiuntur? Sed
quaere mercedem, et invenies ibi dici: Ut expellantur
hostes a facie tua, et accipiatis terram quam promisit
Deus patribus vestris [(Levit. XXVI, 1-13)] . Quia non
poterant capere invisibilia, per visibilia tenebantur.
Quare tenebantur? Ne penitus interirent, et ad idola
laberentur. Nam fecerunt hoc, fratres mei, sicut legitur,
obliti tanta miracula quae fecit Deus coram oculis
eorum. Mare discissum est; via facta est in mediis
fluctibus; sequentes hostes eorum eisdem aquis operti
sunt, per quas illi transierunt [(Exod. XIV, 21-31)] : et
cum Moyses homo Dei recessisset ab oculis eorum,
idolum petierunt, et dixerunt: Fac nobis deos qui nos
praeeant, quia ille homo dimisit nos. Tota spes eorum
in homine posita erat, non in Deo. Ecce mortuus est
homo: numquid mortuus est Deus qui eruerat eos de
terra Aegypti? Et cum fecissent sibi imaginem vituli,
adoraverunt, et dixerunt, Hi sunt dii tui, Israel, qui te
liberaverunt de terra Aegypti [(Id. XXXII, 1-4)]
. Quam
cito obliti tam manifestam gratiam! Quibus ergo
modis teneretur populus talis, nisi promissis carnalibus?
20.
Ea ibi jubentur in decalogo Legis quae et nobis;
sed non ea promittuntur quae nobis. Nobis quid promittitur?
Vita aeterna. Haec est autem vita aeterna, ut
cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum
Christum [(Joan. XVII, 3)]
. Cognitio Dei promittitur:
ipsa est gratia pro gratia. Fratres, modo credimus,
non videmus: pro ista fide praemium erit, videre
quod credimus. Noverant hoc Prophetae, sed occultum
erat antequam veniret. Nam quidam suspirans amator
in Psalmis ait: Unam petii a Domino, hanc requiram.