PL 35, col. 1410
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 4
elevatus est; quoniam qui se humiliat, exaltabitur [(Luc. XIV, 11)] .
Unde debet videre Sanctitas vestra,
quia si Joannes sic se humiliavit, ut diceret, Non sum
ego dignus corrigiam solvere; quomodo habent humiliari,
qui dicunt: Nos baptizamus, nos quod damus
nostrum est, et quod nostrum est, sanctum est. Ille
dicit, Non ego, sed ille: illi dicunt, Nos. Non
est dignus Joannes solvere corrigiam calceamenti
ejus: quod si dignum se diceret, quam humilis esset?
Et si dignum se diceret, et sic diceret, Ille venit post
me, qui ante me factus est, cujus tantummodo corrigiam
calceamenti dignus sum solvere; multum se humiliasset.
Quando autem nec ad hoc dignum se dicit,
vere plenus Spiritu sancto erat, qui sic servus Dominum
agnovit, et ex servo amicus fieri meruit.
10.
Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi
erat Joannes baptizans. Altera die vidit Joannes Jesum
venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit
peccatum mundi. Nemo sibi arroget, et dicat quia ipse
auferat peccatum mundi. Jam intendite, contra quos
superbos intendebat digitum Joannes. Nondum erant
nati haeretici, et jam ostendebantur: contra illos clamabat
tunc a fluvio, contra quos modo clamat ex
Evangelio. Venit Jesus; et quid dicit ille? Ecce Agnus
Dei. Si agnus innocens, et Joannes agnus. An non
et ipse innocens? Sed quis innocens? quantum innocens?
Omnes ex illa traduce veniunt et ex illa propagine,
de qua cantat gemens David: Ego in iniquitate
conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero
me aluit [(Psal. L, 7)]
. Solus ergo ille Agnus, qui non
sic venit. Non enim in iniquitate conceptus est;
quia non de mortalitate conceptus est: nec eum in
peccatis mater ejus in utero aluit, quem virgo concepit,
virgo peperit; quia fide concepit, et fide suscepit.
Ergo ecce Agnus Dei. Non habet iste traducem
de Adam: carnem tantum sumpsit de Adam, peccatum
non assumpsit. Qui non assumpsit de nostra
massa peccatum, ipse est qui tollit nostrum peccatum. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
11.
Nostis quia quidam homines dicunt aliquando:
Nos tollimus peccata hominibus, qui sancti sumus:
si enim non fuerit sanctus qui baptizat, quomodo
tollit peccatum alterius, cum sit homo ipse plenus
peccato? Contra istas disputationes verba nostra non
dicamus, hunc legamus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit
peccatum mundi. Non sit praesumptio hominibus in
homines: non transmigret passer in montes, in Domino
confidat [(Psal. X, 2)] ; et si levat oculos in montes,
unde veniet auxilium ei, intelligat quia auxilium
ejus a Domino, qui fecit coelum et terram [(Psal. CXX,
1, 2)] . Tantae excellentiae Joannes, dicitur ei, Tu es
Christus? Dicit, Non. Tu es Elias? Dicit, Non. Tu es
propheta? Dicit, Non. Quare ergo baptizas? Ecce
Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi: hic est de
quo dixi, Post me venit vir qui ante me factus est, quia
prior me erat. Post me venit, quia posterius natus est: