PL 35, col. 1425
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 6.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 6.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 5
implerem; adjuvante etiam atque etiam pia intentione
et votis bonis, et illud apparebit vobis, quare Joannes
quod didicit in Domino, quia ipse est qui baptizat in
Spiritu sancto, et nulli servo suo translegavit potestatem
baptizandi, non debuit discere nisi per columbam.
TRACTATUS VI. In eumdem Evangelii locum. Quare Deus per columbae speciem ostendere voluerit Spiritum sanctum. Cap. I, V\ V\. 32, 33.
1.
Fateor Sanctitati vestrae, timueram ne frigus hoc
frigidos vos ad conveniendum faceret: sed quia ista
celebritate et frequentia vestra, spiritu vos fervere de
monstratis, non dubito quia etiam orastis pro me, ut
debitum vobis exsolvam. Promiseram enim in nomine
Christi disserere hodie, cum angustia temporis tunc
impediret, ne id possemus explicare tractando, quare
Deus per columbae speciem ostendere voluerit Spiritum
sanctum. Hoc ut explicetur, illuxit nobis dies hodiernus;
et sentio audiendi cupiditate et pia devotione
vos celebrius congregatos. Exspectationem vestram
Deus impleat ex ore nostro. Amastis enim ut veniretis:
sed amastis, quid? Si nos, et hoc bene; nam volumus
amari a vobis, sed nolumus in nobis. Quia ergo
in Christo vos amamus, in Christo nos redamate, et
amor noster pro invicem gemat ad Deum: ipse enim
gemitus columbae est.
2.
Si ergo gemitus columbae est, quod omnes novimus,
gemunt autem columbae in amore; audite quid
dicat Apostolus, et nolite mirari quia in columbae
specie voluit demonstrari Spiritus sanctus: Quid enim
oremus, sicut oportet, inquit, nescimus: sed ipse Spiritus
interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus [(Rom. VIII, 26)]
.
Quid ergo, fratres mei, hoc dicturi
sumus, quia Spiritus gemit, ubi perfecta et aeterna
beatitudo est ei cum Patre et Filio? Spiritus enim
sanctus Deus, sicut Dei Filius Deus, et Pater Deus.
Ter dixi Deus, sed non dixi tres deos: magis enim
Deus ter, quam dii tres; quia Pater et Filius et Spiritus
sanctus unus Deus: hoc optime nostis. Non ergo
Spiritus sanctus in semetipso apud semetipsum in illa
Trinitate, in illa beatitudine, in illa aeternitate substantiae
gemit: sed in nobis gemit, quia gemere nos
facit. Nec parva res est, quod nos docet Spiritus sanctus
gemere: insinuat enim nobis quia peregrinamur,
et docet nos in patriam suspirare, et ipso desiderio
gemimus. Cui bene est in hoc saeculo, imo qui putat
quod ei bene sit, qui laetitia rerum carnalium, et
abundantia temporalium, et vana felicitate exsultat,
habet vocem corvi: vox enim corvi clamosa est, non
gemebunda. Qui autem novit in pressura se esse mortalitatis
hujus, et peregrinari se a Domino [(II Cor. V,
6)] , nondum tenere illam perpetuam quae nobis promissa
est beatitudinem, sed habere illam in spe, habiturus
in re, cum Dominus venerit in manifestatione
praeclarus, qui prius in humilitate venit occultus; qui
hoc novit, gemit. Et quamdiu propter hoc gemit,
bene gemit: Spiritus illum docuit gemere, a columba
didicit gemere. Multi enim gemunt in infelicitate terrena,
vel quassati damnis, vel aegritudine corporis