PL 35, col. 1428
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 6.7 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 6.6 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 6.8
Christum, aut vero et hoc non noverat quia ipse baptizaturus
esset in aqua et Spiritu sancto; nam et hoc
noverat: sed quia ita ut sibi teneret ipsam potestatem,
et in nullum ministrorum eam transferret, hoc
est quod didicit in columba. Per hanc enim potestatem,
quam Christus solus sibi tenuit, et in neminem
ministrorum transfudit, quamvis per ministros suos
baptizare dignatus sit, per hanc stat unitas Ecclesiae,
quae significatur in columba, de qua dictum est: Una
est columba mea, una est matri suae [(Cant. VI, 8)]
. Si
enim, ut jam dixi, fratres mei, transferretur potestas
a Domino ad ministrum, tot baptismata essent, quot
ministri essent, et jam non staret unitas Baptismi.
7.
Intendite, fratres: antequam veniret Dominus
noster Jesus Christus ad baptismum (nam post baptismum
descendit columba in qua cognovit Joannes
quiddam proprium, cum ei dictum esset, Super quem
videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem
super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto ),
noverat quia ipse baptizat in Spiritu sancto; sed
quia tali proprietate, ut potestas ab eo non transiret
in alterum, quamvis eo donante, hoc ibi didicit. Et
unde probamus quia jam et hoc noverat Joannes,
quia baptizaturus erat Dominus in Spiritu sancto; ut
hoc intelligatur didicisse in columba, quod ita erat
baptizaturus Dominus in Spiritu sancto, ut in neminem
alium hominem potestas illa transiret? unde
probamus? Columba jam baptizato Domino descendit:
ante autem quam veniret Dominus ut baptizaretur
a Joanne in Jordane, diximus quia noverat eum,
illis vocibus ubi ait: Tu ad me venis, baptizari? ego a
te debeo baptizari. Sed ecce Dominum noverat, noverat
Filium Dei: unde probamus quod jam noverat quia
ipse baptizaret in Spiritu sancto? Antequam veniret
ad fluvium, cum multi ad Joannem concurrerent baptizari,
ait illis, Ego quidem baptizo vos in aqua: qui
autem post me venit, major me est, cujus non sum dignus
corrigiam calceamenti solvere; ipse vos baptizabit in
Spiritu sancto et igni [(Matth. II, 14, 11)]
: jam et hoc
noverat. Quid ergo per columbam didicit, ne mendax
postea inveniatur (quod avertat a nobis Deus opinari);
nisi quamdam proprietatem in Christo talem futuram,
ut quamvis multi ministri baptizaturi essent, sive justi,
sive injusti, non tribueretur sanctitas Baptismi, nisi
illi super quem descendit columba, de quo dictum
est, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto? Petrus baptizet,
hic est qui baptizat: Paulus baptizet, hic est
qui baptizat; Judas baptizet, hic est qui baptizat.
8.
Nam si pro diversitate meritorum Baptisma sanctum
est, quia diversa sunt merita, diversa erunt
baptismata; et tanto quisque aliquid melius putatur
accipere, quanto a meliore videtur accepisse. Ipsi sancti,
intelligite fratres, boni pertinentes ad columbam,
pertinentes ad sortem civitatis illius Jerusalem, ipsi
boni in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus, Novit
Dominus qui sunt ejus [(II Tim. II, 19)]
; diversarum
gratiarum sunt, non omnes paria merita habent: sunt
alii aliis sanctiores, sunt alii aliis meliores. Quare ergo
si unus ab illo, verbi gratia, justo sancto baptizetur,