PL 35, col. 1442
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.10 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.9 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.11
ut inhaererent illi: nam manifestum est quando illi
inhaeserunt, quia de navi eos vocavit. In his enim
duobus erat Andreas, sicut modo audistis; Andreas
autem frater Petri erat: et novimus in Evangelio
quod Petrum et Andream Dominus de navi vocavit,
dicens, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum [(Matth. IV, 19)]
.
Et ex illo jam inhaeserunt illi, ut
non recederent. Modo ergo quod illum sequuntur isti
duo, non quasi non recessuri sequuntur; sed videre
voluerunt ubi habitaret, et facere quod scriptum est, Limen ostiorum ejus exterat pes tuus; surge ad illum
venire assidue et erudire praeceptis ejus
[(Eccli. VI, 36,
37)]
. Ostendit eis ille ubi maneret: venerunt et fuerunt
cum illo. Quam beatum diem duxerunt, quam
beatam noctem! Quis est qui nobis dicat quae audierint
illi a Domino? Aedificemus et nosmetipsi in corde
nostro, et faciamus domum quo veniat ille, et doceat
nos; colloquatur nobis.
10.
« Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod
interpretatum dicitur Magister), ubi habitas? Dicit
eis: Venite, et videte. Et venerunt, et viderunt ubi
maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem
erat quasi decima. » Nihilne arbitramur pertinuisse
ad Evangelistam, dicere nobis quota hora erat? Potest
fieri ut nihil ibi nos animadvertere, nihil quaerere
voluerit? Decima erat hora. Numerus iste legem significat,
quia in decem praeceptis data est lex. Venerat
autem tempus ut impleretur lex per dilectionem;
quia a Judaeis non poterat impleri per timorem. Unde
Dominus dicit: Non veni solvere legem, sed implere [(Matth. V, 17)]
.
Merito ergo decima hora eum secuti
sunt ad testimonium amici sponsi duo isti: et decima
hora audivit, Rabbi, quod interpretatur Magister. Si
decima hora Rabbi Dominus audivit, et decimus numerus
ad legem pertinet; magister legis non est nisi
dator legis. Nemo dicat quia alius dedit legem, et alius
docet legem: ipse illam docet qui illam dedit; ipse est
magister legis suae, et docet illam. Et misericordia est
in lingua ipsius, ideo misericorditer docet legem, sicut
dictum est de sapientia, Legem autem et misericordiam
in lingua portat [(Prov. XXXI, 26)]
. Noli timere, ne
implere legem non possis, fuge ad misericordiam. Si
multum est ad te legem implere, utere pacto illo,
utere chirographo, utere precibus quas tibi constituit
et composuit jurisperitus coelestis.
11.
Qui enim habent causam, et volunt supplicare
imperatori, quaerunt aliquem scholasticum jurisperitum,
a quo sibi preces componantur; ne forte si aliter
petierint quam oportet, non solum non impetrent
quod petunt, sed et poenam pro beneficio consequantur.
Cum ergo quaererent supplicare Apostoli, et non
invenirent quomodo adirent imperatorem Deum, dixerunt
Christo, Domine, doce nos orare: hoc est, Jurisperite
noster, assessor, imo consessor Dei, compone
nobis preces. Et docuit Dominus de libro juris coelestis,
docuit quomodo orarent: et in ipso quod docuit,
posuit quamdam conditionem: Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. XI