PL 35, col. 1445

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.15 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.16 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.14

et fac; unum est remedium. Quanti forte hodie audiendo
et non faciendo rapti sunt fluvio celebritatis
hujus? Audiendo enim et non faciendo, venit fluvius
ipsa celebritas anniversaria, impletus est torrens,
transiturus est et siccaturus: sed vae illi quem tulerit!
Illud ergo noverit Charitas vestra, quia nisi quis
et audiat et faciat, non aedificat super petram; et non
pertinet ad nomen tam magnum, quod sic commendavit
Dominus. Intentum enim te fecit. Nam si hoc
ante Petrus vocaretur, non ita videres mysterium
petrae; et putares casu eum, sic vocari, non providentia
Dei: ideo voluit eum aliud prius vocari, ut ex
ipsa commutatione nominis, sacramenti vivacitas
commendaretur.
15.
Et in crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit
Philippum. Dicit ei: Sequere me. Erat autem de
civitate Andreae et Petri. Et invenit Philippus Nathanaetem:
jam vocatus a Domino Philippus. Et dixit ei:
Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, invenimus
Jesum filium Joseph. Ejus filius dicebatur, cui desponsata
erat mater ejus. Nam quod ea intacta conceptus
et natus sit, bene noverunt omnes Christiani
ex Evangelio. Hoc Philippus dixit Nathanaeli; addidit
et locum, a Nazareth. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth
potest aliquid boni esse. Quid intelligitur, Fratres?
Non quomodo aliqui pronuntiant: nam et sic
solet pronuntiari, A Nazareth potest aliquid boni esse?
Sequitur enim vox Philippi, et dicit, Veni, et vide.
Ambas autem pronuntiationes potest ista vox sequi,
sive sic pronunties tanquam confirmans, A Nazareth
potest aliquid boni esse; et ille, Veni, et vide: sive sic
dubitans, et totum interrogans, A Nazareth potest
aliquid boni esse? Veni, et vide. Cum ergo sive illo
modo, sive isto pronuntietur, non repugnent verba
sequentia; nostrum est quaerere quid potius intelligamus
in his verbis.
16.
Qualis fuerit Nathanael iste, in sequentibus
probamus. Audite qualis fuerit: Dominus ipse perhibet
testimonium. Magnus Dominus cognitus testimonio
Joannis: beatus Nathanael cognitus testimonio veritatis.
Quia Dominus etsi testimonio Joannis non commendaretur,
ipse sibi perhibebat testimonium; quia
sufficit sibi ad testimonium suum veritas. Sed quia veritatem
non poterant capere homines, per lucernam
quaerebant veritatem: et ideo Joannes per quem Dominus
ostenderetur, missus est. Audi Dominum Nathanaeli
testimonium perhibentem: Et dixit ei Nathanael:
A Nazareth potest aliquid boni esse. Dicit ei Philippus:
Veni, et vide. Et vidit Jesus Nathanaelem venientem
ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in
quo dolus non est. Magnum testimonium! hoc nec Andreae
dictum, nec Petro dictum, nec Philippo, quod
dictum est de Nathanaele: Ecce vere Israelita, in quo
dolus non est.
17.
Quid ergo facimus, fratres? Deberet iste primus
esse in Apostolis? Non solum primus non invenitur
in Apostolis, sed nec medius, nec ultimus inter
duodecim Nathanael est, cui tantum testimonium perhibuit
Filius Dei, dicens, Ecce vere Israelita, in quo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.