PL 35, col. 1446
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.17 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 7.18
dolus non est. Quaeritur causa? quantum Dominus intimat,
probabiliter invenimus. Intelligere enim debemus
ipsum Nathanaelem eruditum et peritum Legis
fuisse: propterea noluit illum Dominus inter discipulos
ponere; quia idiotas elegit, unde confunderet mundum.
Audi Apostolum dicentem ista: « Videte enim,
inquit, vocationem vestram, fratres, quia non multi
potentes, non multi nobiles: sed infirma mundi elegit
Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia
elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam
quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur » [(I Cor. I, 26-28)] . Si doctus eligeretur, fortasse ideo se diceret
electum, quia doctrina ejus meruit eligi. Dominus
noster Jesus Christus volens superborum frangere
cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem; sed
de piscatore lucratus est imperatorem. Magnus Cyprianus
orator, sed prior Petrus piscator, per quem
postea crederet non tantum orator, sed et imperator.
Nullus nobilis primo electus est, nullus doctus; quia
infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Erat
ergo iste magnus et sine dolo: hoc solo non electus,
ne cuiquam videretur Dominus doctos elegisse. Et ex
ipsa doctrina Legis veniebat, quod cum audisset a
Nazareth: scrutatus enim erat Scripturas, et sciebat
quia inde erat expectandus Salvator, quod non facile
alii Scribae et Pharisaei noverant: iste ergo doctissimus
Legis, cum audisset Philippum dicentem, Invenimus Jesum, quem scripsit Moyses in Lege, et
Prophetae, a Nazareth, filium Joseph;
ille qui optime
Scripturas noverat, audito nomine Nazareth, erectus
est in spem, et dixit, A Nazareth potest aliquid boni
esse.
18.
Jam caetera de ipso videamus, Ecce vere Israelita,
in quo dolus non est. Quid est, in quo dolus non est?
Forte non habebat peccatum? forte non erat aeger?
forte illi medicus non erat necessarius? Absit. Nemo
hic sic natus est, ut illo medico non egeret. Quid sibi
ergo vult, in quo dolus non est? Aliquanto intentius
quaeramus; apparebit modo in nomine Domini. Dolum
dicit Dominus; et omnis qui verba latina intelligit,
scit quia dolus est, cum aliud agitur et aliud
fingitur. Intendat Charitas vestra. Non dolus dolor
est: propterea dico, quia multi fratres imperitiores
latinitatis loquuntur sic, ut dicant, Dolus illum torquet,
pro eo quod est dolor. Dolus fraus est, simulatio
est. Quando aliquis aliquid in corde tegit, et aliud
loquitur, dolus est, et tanquam duo corda habet:
unum quasi sinum cordis habet, ubi videt veritatem;
et alterum sinum, ubi concipit mendacium. Et ut noveritis
hunc esse dolum, dictum est in Psalmis, Labia
dolosa. Quid est, Labia dolosa? Sequitur, In corde et
corde locuti sunt mala [(Psal. XI, 3)]
. Quid est, In corde
et corde; nisi duplici corde? Si ergo dolus in isto non
erat, sanabilem illum medicus judicavit, non sanum.
Aliud est enim sanus, aliud sanabilis, aliud insanabilis:
qui aegrotat cum spe, sanabilis dicitur; qui
aegrotat cum desperatione, insanabilis; qui autem
jam sanus est, non eget medico. Medicus ergo qui
venerat sanare, vidit istum sanabilem, quia dolus in