PL 35, col. 1489
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 12.10 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 12.9 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 12.11
qui per illum ascensuri essent. Non dicit, Et seminibus,
ait Apostolus, tanquam in multis; sed tanquam in
uno, Et semini tuo, quod est Christus. Et fidelibus ait: Vos autem Christi; si autem Christi, ergo semen Abrahae
estis
[(Galat. III, 16, 29)]
. Quod dixit unum, hoc dixit
omnes nos esse. Ideo in Psalmis aliquando plures
cantant, ut ostendatur quia de pluribus fit unus; aliquando
unus cantat, ut ostendatur quid fiat de pluribus.
Propterea unus sanabatur in illa piscina [(Joan.
V, 4)] ; et quisquis alius descendebat, non sanabatur.
Ergo iste unus commendat unitatem Ecclesiae. Vae illis
qui oderunt unitatem, et partes sibi faciunt in hominibus!
Audiant illum qui volebat eos facere unum in
uno ad unum: audiant illum dicentem, Nolite vos facere
multos: ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum
dedit: sed neque qui plantat est aliquid, neque
qui rigat, sed qui incrementum dat Deus [(I Cor. III,
6, 7)]
. Illi dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego
Cephae. Et ille: Divisus est Christus [(Id. I, 12, 13)]
? In
uno estote, unum estote, unus estote: Nemo ascendit
in coelum, nisi qui de coelo descendit. Ecce volumus esse
tui, dicebant Paulo. Et ille: Nolo sitis Pauli, sed ejus
estote cujus est vobiscum Paulus.
10.
Descendit enim et mortuus est, et ipsa morte
liberavit nos a morte: morte occisus, mortem occidit.
Et nostis, fratres, quia mors ista per diaboli invidiam
intravit in mundum. Deus mortem non fecit, Scriptura
loquitur; nec laetatur, inquit, in perditione vivorum:
creavit enim ut essent omnia [(Sap. I, 13, 14)]
. Sed
quid ibi ait? Invidia autem diaboli mors intravit in orbem
terrarum [(Id. II, 24)]
. Ad mortem a diabolo propinatam
non veniret homo vi adductus: non enim cogendi
potentiam diabolus habebat, sed persuadendi versutiam.
Non consentires, nihil invexerat diabolus: consensio
tua, o homo, te perduxit ad mortem. A mortali
mortales nati, ex immortalibus mortales facti. Ab
Adam omnes homines mortales: Jesus autem Filius
Dei, Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, unicus
aequalis Patri, mortalis factus est; quia Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 13, 14)] .
11.
Ergo mortem suscepit, et mortem suspendit in
cruce; et de ipsa morte liberantur mortales. Quod in
figura factum est apud antiquos, commemorat illud
Dominus: Et sicut, inquit, Moyses exaltavit serpentem
in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis
qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Magnum sacramentum, et qui legerunt, noverunt.
Deinde audiant vel qui non legerunt, vel qui forte lectum
sive auditum obliti sunt. Prosternebatur in eremo
populus Israel morsibus serpentum, fiebat magna strages
multarum mortium: plaga enim Dei erat corripientis,
et flagellantis, ut erudiret. Demonstratum est
ibi magnum sacramentum rei futurae, ipse Dominus testatur
in hac lectione, ut nemo possit aliud interpretari
quam quod ipsa veritas de se indicat. Dictum est enim ad
Moysen a Domino ut faceret aeneum serpentem, et exaltaret
in ligno in eremo, et admoneret populum Israel,
ut si quis morsus esset a serpente, illum serpentem in