PL 35, col. 1512
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 15.5 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 15.6 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 15.4
et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro
aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam
Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut
aliquid hujusmodi » [(Ephes. V, 25-27)] . Mundans eam.
Unde? Lavacro aquae in verbo. Quid est baptismus
Christi? Lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non
est baptismus: tolle verbum, non est baptismus.
5.
Jam ergo his praejactis, per quae venit ad collocutionem
cum illa muliere, videamus quae restant
plena mysteriis, et gravida sacramentis. « Oportebat
autem, inquit, eum transire per Samariam. Venit
ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sichar, juxta
praedium quod dedit Jacob filio suo Joseph. Erat autem
ibi fons Jacob. » Puteus erat: sed omnis puteus
fons, non omnis fons puteus: Ubi enim aqua de terra
manat, et usui praebetur haurientibus, fons dicitur:
sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur;
si autem in alto et profundo sit, ita puteus vocatur,
ut fontis nomen non amittat.
6.
Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super
fontem. Hora erat quasi sexta. Jam incipiunt mysteria.
Non enim frustra fatigatur Jesus; non enim frustra
fatigatur Virtus Dei; non enim frustra fatigatur, per
quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur,
quo deserente fatigamur, quo praesente firmamur.
Fatigatur tamen Jesus; et fatigatur ab itinere, et sedet,
et juxta puteum sedet, et hora sexta fatigatus
sedet. Omnia ista innuunt aliquid, indicare volunt
aliquid; intentos nos faciunt, ut pulsemus hortantur.
Ipse ergo aperiat et nobis et vobis, qui dignatus est
ita hortari ut diceret, Pulsate, et aperietur vobis [(Matth.
VII, 7)]
. Tibi fatigatus est ab itinere Jesus. Invenimus
Virtutem Jesum, et invenimus infirmum Jesum;
fortem et infirmum Jesum: fortem, quia in principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Vis videre
quam iste Filius Dei fortis sit? Omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil; et sine labore facta
sunt. Quid ergo illo fortius, per quem sine labore facta
sunt omnia? Infirmum vis nosse? Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 1, 3, 14)]
.
Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit.
Fortitudo Christi fecit ut quod non erat esset:
infirmitas Christi fecit ut quod erat non periret.
Condidit nos fortitudine sua, quaesivit nos infirmitate
sua.
7.
Nutrit ergo ipse infirmus infirmos, tanquam
gallina pullos suos; huic enim se similem fecit: Quoties volui,
inquit ad Jerusalem, congregare filios
tuos sub alas, tanquam gallina pullos suos, et noluisti [(Matth. XXIII, 37)]
?
Videtis autem, fratres, quemadmodum
gallina infirmetur cum pullis suis. Nulla alia
avis quod sit mater agnoscitur. Videmus nidificare
passeres quoslibet ante oculos nostros; hirundines,
ciconias, columbas quotidie videmus nidificare; quos
nisi quando in nidis videmus, parentes esse non agnoscimus.
Gallina vero sic infirmatur in pullis suis, ut
etiamsi ipsi pulli non sequantur, filios non videas,