PL 35, col. 1826

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 73.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 74.1

id est secundum Salvatorem et secundum magistrum
petamus; non tunc quando petimus facit, sed tamen
facit. Neque enim quia et illud petimus ut veniat regnum
Dei, propterea non facit quod petimus, quia
non statim cum illo in aeternitate regnamus: differtur
enim quod petimus, non negatur. Verumtamen orantes
tanquam seminantes non deficiamus; tempore
enim proprio metemus [(Galat. VI, 9)] . Et simul petamus
quando bene petimus, ut non faciat quod non
bene petimus; quia et ad hoc pertinet quod in eadem
oratione dominica dicimus, Ne nos inferas in tentationem [(Matth. VI, 9-13)]
.
Neque enim parva est tentatio,
si contra tuam sit causam tua postulatio. Non
autem negligenter audiendum est, quod Dominus, ne
quisquam eum putaret quod se promisit facere petentibus,
sine Patre esse facturum, cum dixisset, Quodcumque
petieritis in nomine meo, hoc faciam, continuo
subjecit, Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis
in nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur
sine Patre hoc Filius facit, quandoquidem ut in illo
Pater glorificetur, propterea facit. Facit ergo Pater
in Filio, ut Filius glorificetur in Patre: et facit Filius
in Patre, ut Pater glorificetur in Filio; quoniam
unum sunt Pater et Filius.
TRACTATUS LXXIV De eo quod ait, Si diligitis me, mandata mea servate; usque ad id, Apud vos manebit, et in vobis erit. Cap. XIV, V\. 15-17.
1.
Audivimus, fratres, cum Evangelium legeretur,
Dominum dicentem: Si diligitis me, mandata mea
servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum
dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum
veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non
videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum,
quia apud vos manebit, et in vobis erit. Multa sunt,
quae in istis paucis verbis Domini requirantur; sed
multum est ad nos vel omnia quae hic quaerenda sunt
quaerere, vel omnia quae hic quaerimus invenire. Verumtamen
quantum nobis Dominus donare dignatur,
pro nostra et vestra capacitate, quid dicere debeamus,
et quid audire debeatis, attendentes, per nos,
charissimi, quod possumus sumite, et ab illo quod
non possumus poscite. Spiritum paracletum Christus
promisit Apostolis; quo autem modo promiserit,
advertamus. Si diligitis me, inquit, mandata mea servate:
et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit
vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis.
Hic est utique in Trinitate Spiritus sanctus,
quem Patri et Filio consubstantialem et coaeternum
fides catholica confitetur: ipse est de quo dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis
[(Rom. V, 5)]
.
Quomodo ergo Dominus dicit, Si diligitis me, mandata
mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum
dabit vobis; cum hoc dicat de Spiritu sancto,
quem nisi habeamus, nec diligere Deum possumus,
nec ejus mandata servare? Quomodo diligimus ut eum
accipiamus, quem nisi habeamus, diligere non valemus?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.