PL 35, col. 1827

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 74.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 74.2

aut quomodo mandata servabimus ut eum accipiamus,
quem nisi habeamus, mandata servare non
possumus? An forte praecedit in nobis charitas, qua
diligimus Christum, ut diligendo Christum ejusque
mandata faciendo, mereamur accipere Spiritum sanctum,
ut charitas non Christi, quae jam praecesserat,
sed Dei Patris diffundatur in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis? Perversa est
ista sententia. Qui enim se Filium diligere credit, et
Patrem non diligit; profecto nec Filium diligit, sed
quod sibi ipse confinxit. Deinde apostolica vox est, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto
[(I Cor.
XII, 3)]
: et quis Dominum Jesum, nisi qui eum diligit,
dicit, si eo modo dicit quo Apostolus intelligi
voluit? Multi enim voce dicunt, corde autem et factis
negant: sicut de talibus ait, Confitentur enim se nosse
Deum, factis autem negant [(Tit. I, 16)]
. Si negatur
factis, procul dubio etiam dicitur factis. Nemo itaque dicit, Dominus Jesus,
animo, verbo, facto, corde,
ore, opere, nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu
sancto; et nemo sic dicit, nisi qui diligit. Jam itaque
Apostoli dicebant, Dominus Jesus: et si eo modo
dicebant, ut non ficte dicerent, ore confitentes, corde
et factis negantes; prorsus si veraciter hoc dicebant,
procul dubio diligebant. Quomodo igitur diligebant,
nisi in Spiritu sancto? Et tamen eis prius imperatur
ut diligant eum, et ejus mandata conservent, ut accipiant
Spiritum sanctum: quem nisi haberent, profecto
diligere et mandata servare non possent.
2.
Restat ergo ut intelligamus Spiritum sanctum
habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat,
et plus habendo plus diligat. Jam itaque habebant
Spiritum discipuli, quem Dominus promittebat, sine
quo eum Dominum non dicebant: nec tamen eum
adhuc habebant, sicut eum Dominus promittebat. Et
habebant ergo, et non habebant, qui quantum habendus
fuerat, nondum habebant. Habebant itaque minus,
dandus erat eis amplius. Habebant occulte, accepturi
fuerant manifeste; quia et hoc ad majus
donum sancti Spiritus pertinebat, ut eis innotesceret
quod habebant. De quo munere loquens Apostolus
ait: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus,
sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata
sunt nobis [(I Cor. II, 12)]
. Nam et ipsam manifestam
impertitionem Spiritus sancti non semel, sed
bis numero Dominus egit. Mox enim ut resurrexit a
mortuis, insufflans ait: Accipite Spiritum sanctum [(Joan. XX, 22)]
.
Numquid igitur quia tunc dedit, ideo
non misit etiam postea quem promisit? Aut non idem
ipse est Spiritus sanctus, qui et tunc est insufflatus
ab ipso, et postea ab ipso missus e coelo [(Act. II, 4)] ?
Quapropter cur ipsa quae facta est evidenter donatio
ejus, bis facta fuerit, alia quaestio est: fortassis enim
propter duo praecepta dilectionis, hoc est proximi
et Dei, ut commendaretur ad Spiritum sanctum pertinere
dilectio, haec ejus gemina est in manifestatione
facta donatio. Et si alia causa quaerenda est,
non nunc ejus inquisitione in longiorem quam oportet
modum sermo isto mittendus est: dum tamen constet,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.