PL 35, col. 1831
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 76.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 76.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 76.3
1.
Interrogantibus discipulis et eis magistro respondente
Jesu, etiam nos tanquam cum illis discimus,
quando sanctum Evangelium vel legimus vel audimus.
Quia ergo dixerat Dominus, Adhuc modicum, et mundus
me jam non videt, vos autem videbitis me; interrogavit
eum de hoc ipso Judas, non ille traditor ejus qui
Iscariotes cognominatus est, sed cujus Epistola inter
Scripturas canonicas legitur: Domine, quid factum
est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo?
Simus cum ipsis tanquam interrogantes discipuli,
communemque magistrum audiamus et nos. Judas
enim sanctus, non immundus, nec insectator Domini,
sed sectator, causam quaesivit quare se non mundo,
sed suis manifestaturus esset Jesus; quare adhuc modicum
et mundus non videret eum, ipsi autem viderent
eum.
2.
Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me,
sermonem meum servabit: et Pater meus diliget eum, et
ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce exposita
est causa quare se suis manifestaturus est, non
alienis, quos mundi nomine appellat; et ipsa est causa
quod hi diligant, illi non diligant. Ipsa causa est de
qua sacer insonat Psalmus, Judica me, Deus, et discerne
causam meam de gente non sancta [(Psal. XLII, 1)]
.
Qui enim diligunt, quia diligunt, eliguntur: qui vero
non diligunt, si linguis hominum loquantur et Angelorum,
fiunt aeramentum sonans et cymbalum tinniens;
et si habuerint prophetiam, et scierint omnia
sacramenta, et omnem scientiam, et habuerint omnem
fidem ut montes transferant, nihil sunt; et si distribuerint
omnem substantiam suam, et tradiderint corpus
suum ut ardeant, nihil eis prodest [(I Cor. XIII,
1-3)] . Dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit
unanimes habitare in domo [(Psal. LXVII, 7)] . In qua
domo facit Pater et Filius mansionem; qui donant et
ipsam dilectionem, quibus donent in fine etiam ipsam
suam manifestationem: de qua discipulus magistrum
interrogavit, ut non solum illi qui tunc audiebant per
os ejus, sed etiam nos per Evangelium ejus hoc nosse
possemus. Quaesierat enim de Christi manifestatione,
et audivit de dilectione atque mansione. Est ergo quaedam
Dei manifestatio interior, quam prorsus impii
non noverunt, quibus Dei Patris et Spiritus sancti manifestatio
nulla est: Filii vero potuit esse, sed in carne;
quae nec talis est qualis illa, nec semper illis
adesse potest qualiscumque sit, sed ad modicum tempus;
et hoc ad judicium, non ad gaudium; ad supplicium,
non ad praemium.
3.
Nunc est ergo ut intelligamus, quantum aperire
ipse dignatur, quomodo dictum sit, Adhuc modicum,
et mundus me jam non videt, vos autem videbitis me.
Verum est quidem quod post paululum etiam corpus