PL 35, col. 1832
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 76.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 76.5 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 76.3
suum in quo poterant eum et impii videre, oculis eorum
fuerat subtracturus; quandoquidem post resurrectionem
nemo illorum vidit eum. Sed quoniam dictum
est testantibus Angelis, Sic veniet quemadmodum
vidistis eum euntem in coelum [(Act. I, 11)]
; nec
aliud credimus quam eum in eodem corpore ad judicium
vivorum et mortuorum esse venturum: procul
dubio tunc eum videbit mundus, quo nomine significati
sunt a regno ejus alieni. Ac per hoc longe melius
intelligitur jam illud tempus significare voluisse, in eo
quod ait, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt,
quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum,
ut illi eum de caetero videant, apud quos diligentes
eum facit Pater atque ipse mansionem. Modicum autem
dixit, quia et id quod prolixum videtur hominibus,
brevissimum est ante oculos Dei: de hoc quippe modico
iste ipse Joannes evangelista, Filioli, inquit, novissima
hora est [(I Joan. II, 18)]
.
4.
Ne quis porro existimet Patrem tantummodo et
Filium sine Spiritu sancto apud dilectores suos facere
mansionem, recolat quod superius de Spiritu sancto
dictum est, Quem mundus non potest accipere, quia non
videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum,
quia apud vos manebit, et in vobis erit [(Joan. XIV, 17)]
.
Ecce facit in sanctis cum Patre et Filio sanctus etiam
Spiritus mansionem; intus utique, tanquam Deus in
templo suo. Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus
sanctus, veniunt ad nos, dum venimus ad eos: veniunt
subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando,
venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo:
ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna;
et in nobis eorum non transitoria mansio, sed
aeterna. Sic mundo non se Filius manifestat: mundus
enim dictus est hoc loco, de quibus continuo subjunxit, Qui non diligit me, sermones meos non servat.
Hi
sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident:
Filium autem non ut beatificentur, sed ut judicentur,
ad modicum vident; nec ipsum in forma Dei, ubi est
cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis; sed in
forma hominis, ubi esse voluit mundo patiendo contemptibilis,
judicando terribilis.
5.
Quod vero adjunxit, Et sermo quem audistis non
est meus, sed ejus qui misit me, Patris; non miremur,
non paveamus: non est minor Patre, sed non est nisi
a Patre; non est impar ipso, sed non est a seipso.
Neque enim mentitus est dicendo, Qui non diligit me,
sermones meos non servat. Ecce suos dixit esse sermones;
numquid sibi ipse est contrarius, ubi rursus dixit, Et sermo quem audistis non est meus?
Et fortasse
propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, dixit
pluraliter, hoc est sermones; ubi autem sermonem,
hoc est Verbum, non suum dixit esse, sed Patris, seipsum
intelligi voluit. In principio enim erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [(Joan.
I, 1)] . Non utique suum, sed Patris est Verbum: quomodo
nec sua imago, sed Patris; nec suus Filius idem
ipse, sed Patris. Recte igitur tribuit auctori quidquid
facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferenter
aequalis.
TRACTATUS LXXVII. De eo quod sequitur, Haec locutus sum vobis apud vos manens; usque ad id, Pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Cap. XIV, V\. 25-27.