PL 35, col. 1833
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 77.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 77.2
1.
In praecedenti lectione sancti Evangelii, quam sequitur
ista quae modo recitata est, Dominus Jesus dixerat
se et Patrem ad dilectores suos esse venturos,
et apud eos mansionem esse facturos. Jamvero et superius
dixerat de Spiritu sancto, Vos autem cognoscetis
eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit [(Joan.
XIV, 17)]
: unde intelleximus in sanctis tanquam in
templo suo simul manere Trinitatem Deum. Nunc autem
dicit: Haec locutus sum vobis apud vos manens. Illa
itaque mansio alia est, quam promisit futuram; haec
vero alia, quam praesentem esse testatur. Illa spiritualis
est, atque intrinsecus mentibus redditur: haec
corporalis forinsecus oculis atque auribus exhibetur.
Illa in aeternum beatificat liberatos; haec in tempore
visitat liberandos. Secundum illam Dominus a suis dilectoribus
non recedit; secundum hanc it et recedit. Haec,
inquit, locutus sum vobis, apud vos manens:
utique praesentia corporali, qua cum illis visibilis loquebatur.
2.
Paracletus autem, inquit, Spiritus sanctus, quem
mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et
commemorabit vos omnia quaecumque dixero vobis. Numquidnam
dicit Filius, et docet Spiritus sanctus, ut dicente
Filio verba capiamus, docente autem Spiritu
sancto eadem verba intelligamus? Quasi dicat Filius
sine Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus doceat sine
Filio: aut vero non et Filius doceat et Spiritus sanctus
dicat, et cum Deus aliquid dicit et docet, Trinitas
ipsa dicat et doceat? Sed quoniam Trinitas est, oportebat
ejus singulas insinuare personas, eamque nos
distincte audire, inseparabiliter intelligere. Audi Patrem
dicentem ubi legis, Dominus dixit ad me, Filius
meus es tu [(Psal. II, 7)]
: audi et docentem ubi legis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me
[(Joan.
VI; 45)]
. Filium vero dicentem modo audisti; de se
quippe ait, Quaecumque dixero vobis: quem si et docentem
vis nosse, magistrum recole, Unus est, inquit, Magister vester Christus
[(Matth. XXIII, 10)]
. Spiritum
porro sanctum, quem modo audisti docentem ubi dictum
est, Ipse vos docebit omnia, audi etiam dicentem,
ubi legis in Actibus Apostolorum, beato Petro dixisse
Spiritum sanctum, Vade cum illis, quia ego misi eos [(Act. X, 20)]
.
Omnis igitur et dicit et docet Trinitas:
sed nisi etiam singillatim commendaretur, eam nullo
modo humana capere utique posset infirmitas. Cum
ergo omnino sit inseparabilis, nunquam Trinitas esse
sciretur, si semper inseparabiliter diceretur: nam et
cum dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum,
non eos utique dicimus simul, cum ipsi non possint
esse non simul. Quod vero addidit, commemorabit vos,
intelligere debemus etiam, quod jubemur non oblivisci
saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, quam
nos commemorat Spiritus.