PL 35, col. 1834

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 77.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 77.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 77.4

3.
Pacem, inquit, relinquo vobis, pacem meam do
vobis. Hoc est quod legimus apud prophetam, Pacem
super pacem: pacem nobis relinquit iturus, pacem
suam nobis dabit in fine venturus. Pacem nobis relinquit
in hoc saeculo, pacem suam nobis dabit in
futuro saeculo. Pacem suam nobis relinquit, in qua
manentes hostem vincimus: pacem suam nobis dabit,
quando sine hoste regnabimus. Pacem relinquit nobis,
ut etiam hic invicem diligamus: pacem suam
nobis dabit, ubi nunquam dissentire possimus. Pacem
relinquit nobis, ne de occultis nostris invicem judicemus,
cum in hoc sumus mundo: pacem suam dabit
nobis, cum manifestabit cogitationes cordis, et tunc
laus erit unicuique a Deo [(I Cor. IV, 5)] . In illo tamen
atque ab illo nobis est pax, sive quam nobis relinquit
iturus ad Patrem, sive quam nobis dabit nos perducturus
ad Patrem. Quid autem nobis relinquit
ascendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a
nobis? Ipse est enim pax nostra; qui fecit utraque
unum [(Ephes. II, 14)] . Pax ergo ipse nobis est, et
cum credimus quia est, et cum videmus eum sicuti
est [(I Joan. III, 2)] . Si enim quamdiu sumus in corpore
corruptibili quod aggravat animam, cum per
fidem ambulamus, non per speciem, non deserit peregrinantes
a se [(II Cor. V, 6, 7)] ; quanto magis cum
ad ipsam speciem venerimus, nos implebit ex se?
4.
Sed quid est quod ubi ait, Pacem relinquo vobis,
non addidit meam; ubi vero ait, do vobis, ibi dixit meam?
Utrum subaudiendum est meam, et ubi dictum
non est, quia potest referri ad utrumque etiam quod
semel dictum est? An forte et hic aliquid latet quod
petendum est et quaerendum, et ad quod pulsantibus
aperiendum? Quid si enim pacem suam eam voluit
intelligi qualem habet ipse? Pax vero ista quam nobis
relinquit in hoc saeculo, nostra est potius dicenda
quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, qui
nullum habet omnino peccatum: nos autem talem
pacem nunc habemus, in qua adhuc dicamus, Dimitte
nobis debita nostra [(Matth. VI, 12)]
. Est ergo
nobis pax aliqua, quoniam condelectamur legi Dei
secundum interiorem hominem: sed non est plena,
quia videmus aliam legem in membris nostris, repugnantem
legi mentis nostrae [(Rom. VII, 22 et 23)] .
Itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia invicem
nobis credimus quod invicem diligamus: sed nec
ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri invicem
non videmus; et quaedam de nobis quae non sunt
in nobis, vel in melius invicem vel in deterius opinamur.
Itaque ista etiamsi ab illo nobis relicta est,
pax nostra est: nisi enim ab illo, non haberemus et
talem; sed ipse non habet talem. Si tenuerimus
usque in finem qualem accepimus, qualem habet habebimus,
ubi nihil nobis repugnet ex nobis, et nihil
nos invicem lateat in cordibus nostris. Nec ignoro
ista Domini verba etiam sic accipi posse, ut ejusdem
sententiae repetitio videatur, Pacem relinquo vobis,
pacem meam do vobis: ut quod dixerat, pacem, hoc
repetierit dicens, pacem meam; et quod dixerat, relinquo
vobis, hoc repetierit dicens, do vobis. Ut volet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.