PL 35, col. 1835
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 77.5 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 77.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 78.1
quisque accipiat: me tamen delectat, credo et vos,
ratres mei dilecti, sic tenere istam pacem, ubi adversarium
concorditer vincimus, ut desideremus pacem,
ubi adversarium non habebimus.
5.
Quod vero Dominus adjunxit, atque ait, Non
quomodo mundus dat, ego do vobis; quid est aliud,
nisi, non quomodo homines dant qui diligunt mundum,
ita do vobis? Qui propterea dant sibi pacem,
ut sine molestia litium atque bellorum, non Deo, sed
amico suo mundo perfruantur: et quando justis dant
pacem ut non eos persequantur, pax non potest esse
vera, ubi non est vera concordia; quia disjuncta sunt
corda. Quomodo enim consors dicitur, qui sortem
jungit; ita ille concors dicendus est, qui corda jungit.
Nos ergo, charissimi, quibus Christus pacem relinquit,
et pacem suam nobis dat, non sicut mundus, sed
sicut ille per quem factus est mundus, ut concordes
simus; jungamus invicem corda, et cor unum sursum
habeamus, ne corrumpatur in terra.
TRACTATUS LXXVIII. In id quod Dominus dicit, Non turbetur cor vestrum, neque formidet, etc. Cap. XIV, V\ V\. 27, 28.
1.
Accepimus, fratres, verba Domini dicentis ad discipulos
suos: Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
Audistis quia ego dixi vobis, Vado, et venio ad vos: si
diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem;
quia Pater major me est. Hinc ergo turbari et
formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis,
quamvis venturus ad eos: ne forsitan gregem lupus
hoc intervallo invaderet, pastoris absentia. Sed a
quibus homo abscedebat, Deus non derelinquebat: et
idem ipse Christus homo et Deus. Ergo et ibat per
id quod homo erat, et manebat per id quod Deus
erat: ibat per id quod uno loco erat, manebat per id
quod ubique erat. Cur itaque turbaretur et formidaret
cor, quando ita deserebat oculos, ut non desereret
cor? Quamvis Deus etiam qui nullo continetur loco,
discedat ab eorum cordibus, qui eum relinquunt moribus,
non pedibus; et veniat ad eos qui convertuntur
ad eum non facie, sed fide, et accedunt ad eum
mente, non carne. Ut autem intelligerent secundum id
quod homo erat eum dixisse, Vado et venio ad vos;
adjecit, atque ait, Si diligeretis me, gauderetis utique,
quia ego vado ad Patrem; quia Pater major me est.
Per quod ergo Filius non est aequalis Patri, per hoc
iturus erat ad Patrem, a quo venturus est vivos judicaturus
et mortuos: per illud autem in quo aequalis
est gignenti Unigenitus, nunquam recedit a Patre;
sed cum illo est ubique totus pari divinitate, quam
nullus continet locus. Cum enim in forma Dei esset,
sicut Apostolus loquitur, non rapinam arbitratus est
esse aequalis Deo. Quomodo enim rapina posset esse
natura quae non erat usurpata, sed nata? Semetipsum
autem exinanivit, formam servi accipiens [(Philipp. II,
6, 7)]
: non ergo amittens illam, sed accipiens istam.
Eo modo se exinaniens, quo hic minor apparebat
quam apud Patrem manebat. Forma quippe servi accessit,
non forma Dei recessit: haec est assumpta, non
illa consumpta. Propter hanc dicit, Pater major me