PL 35, col. 1837
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 78.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 79
dixit, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad
Patrem; quia naturae humanae gratulandum est, eo
quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis
constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis,
ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram
Patris. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem.
Nam profecto ad illum ibat qui cum illo erat. Sed hoc
erat ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque immortale
facere quod mortale suscepit ex nobis, et levare
in coelum per quod fuit in terra pro nobis. Quis
non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, ut et suam
naturam jam immortalem gratuletur in Christo, atque
id se speret futurum esse per Christum?
TRACTATUS LXXIX. De eo quod ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, etc., usque ad id, Surgite, eamus hinc. Cap. XIV, V\ V\. 29-31.
1.
Dominus et salvator noster Jesus Christus dixerat
discipulis suis: Si diligeretis me, gauderetis utique,
quia vado ad Patrem; quia Pater major me est. Quod
ex forma servi eum dixisse, non ex forma Dei in qua
aequalis est Patri, novit fides quae religiosis est mentibus
fixa, non calumniosis et dementibus ficta. Deinde
subjunxit: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum
factum fuerit, credatis. Quid est hoc, cum magis homo
credere debeat antequam fiat id quod credendum est?
Haec est enim laus fidei, si quod creditur non videtur.
Nam quid magnum est si creditur quod videtur, secundum
illam ejusdem Domini sententiam, quando
discipulum arguit dicens: Quia vidisti, credidisti, beati
qui non vident et credunt [(Joan. XX, 29)]
? Et nescio
utrum credere dicendus est quisque quod videt; nam
ipsa fides in Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ita
est definita: Est autem fides sperantium substantia,
convictio rerum quae non videntur [(Hebr. XI, 1)]
. Quapropter
si fides est rerum quae creduntur, eademque fides
earum est quae non videntur; quid sibi vult quod
Dominus ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum
factum fuerit, credatis? Nonne potius dicendum fuit,
Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut credatis, quod
cum factum fuerit, videatis? Nam et ille cui dictum
est, Quia vidisti, credidisti, non hoc credidit quod vidit;
sed aliud vidit, aliud credidit: vidit enim hominem,
credidit Deum. Cernebat quippe atque tangebat
carnem viventem, quam viderat morientem; et credebat
Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo
mente quod non videbat, per hoc quod sensibus corporis
apparebat. Sed etsi dicuntur credi quae videntur,
sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse:
non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed
ex rebus quae videntur, agitur in nobis ut ea credantur
quae non videntur. Quocirca, dilectissimi, unde
nunc mihi sermo est, quod Dominus ait, Et nunc dixi
vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis; illud
utique dicit, cum factum fuerit, quod eum visuri
erant post mortem viventem, et ad Patrem ascendentem: