PL 35, col. 1839

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 80.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 80.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 79

mortem sine debito soluturus, et nos a morte debita
redempturus. Rapuerat autem Adam peccatum, quando
manum in arborem praesumptione deceptus extendit,
ut incommunicabile nomen inconcessae divinitatis invaderet,
quam Filio Dei natura contulerat, non rapina.
TRACTATUS LXXX. De eo quod dicit, Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est; usque ad id, Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Cap. XV, V\. 1-3.
1.
Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus
vitem, et discipulos suos palmites, secundum
hoc dicit quod est caput Ecclesiae, nosque membra
ejus, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus [(I Tim. II, 5)] .
Unius quippe naturae sunt vitis et palmites:
propter quod cum esset Deus, cujus naturae
non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana
natura, cujus et nos homines palmites esse possemus.
Quid ergo est, Ego sum vitis vera? Numquid ut
adderet vera, hoc ad eam vitem retulit, unde ista similitudo
translata est? Sic enim dicitur vitis, per similitudinem,
non per proprietatem; quemadmodum
dicitur ovis, agnus, leo, petra, lapis angularis, et caetera
hujusmodi, quae magis ipsa sunt vera, ex quibus
ducuntur istae similitudines, non proprietates. Sed
cum dicit, Ego sum vitis vera, ab illa se utique discernit
cui dicitur, Quomodo conversa es in amaritudinem,
vitis aliena [(Jerem. II, 21)]
? Nam quo pacto est
vitis vera, quae exspectata est ut faceret uvam, fecit
autem spinas [(Isai. V, 4)] ?
2.
Ego sum, inquit, vitis vera, et Pater meus agricola
est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet
eum: et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum
plus afferat. Numquid unum sunt agricola et vitis? Secundum
hoc ergo vitis Christus, secundum quod ait, Pater
major me est [(Joan. XIV, 28)]
: secundum autem id quod
ait, Ego et Pater unum sumus [(Id. X, 30)]
, et ipse agricola
est. Nec talis quales sunt, qui extrinsecus operando
exhibent ministerium; sed talis ut det etiam
intrinsecus incrementum. Nam neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus.
Sed utique Deus est Christus, quia Deus erat Verbum;
unde ipse et Pater unum sunt: et si Verbum caro factum
est [(Id. I, 1, 14)] quod non erat, manet quod
erat. Denique cum de Patre tanquam de agricola
dixisset quod infructuosos palmites tollat, fructuosos
autem purget ut plus afferant fructum; continuo
etiam seipsum mundatorem palmitum ostendens, Jam
tos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus
sum vobis. Ecce et ipse mundator est palmitum, quod
est agricolae, non vitis officium: qui etiam palmites
operarios suos fecit. Nam etsi non dant incrementum,
impendunt tamen aliquod adjumentum; sed non de
suo: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere. Audi
etiam ipsos confitentes: Quid autem est Apollo? quid
autem Paulus? Ministri per quos ( δι' ὥν) credidistis, et unicuique
sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.