PL 35, col. 1884
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 98.7 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 98.8
vobis loco separandum, sed in vobis potius est sanandum.
Quisquis autem vobis dixerit. Nolite credere verum
hominem Christum, aut non a vero Deo corpus
cujuslibet hominis vel cujuslibet animantis creatum,
aut non a vero Deo Vetus Testamentum datum, et si
quid hujusmodi; haec enim vobis prius ideo non dicebantur,
quando lacte nutriebamini, quoniam ad vera
capienda cor nondum habebatis idoneum: non vobis
iste cibum praeparat, sed venenum: Propter quod beatus
Apostolus eos alloquens qui sibi jam videbantur
esse perfecti, cum se imperfectum ipse dixisset, Quotquot
ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus: et si quid aliter
sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Et ne forte
incurrerent in seductores, qui eos vellent a fide avertere
promittendo scientiam veritatis, et hoc putarent
esse quod dixit Apostolus, id quoque vobis Deus revelabit;
continuo subjunxit, Verumtamen in quod pervenimus,
in eo ambulemus [(Philipp. III, 15, 16)]
. Si quid
ergo intellexeris quod non sit contra regulam catholicae
fidei, ad quam, velut viam quae te ducat ad patriam,
pervenisti; et sic intellexeris, ut inde dubitare
omnino non debeas: adde aedificium, noli tamen relinquere
fundamentum. Sic debent majores docere
aliquid parvulos, ut omnium Dominum Christum, et
seipsis longe majores Prophetas et Apostolos non dicant
aliquid fuisse mentitos. Non autem solum vaniloquos
et mentis seductores fabulosa et falsa garrientes,
et in eis vanitatibus velut altam scientiam promittentes
contra regulam fidei, quam catholicam suscepistis,
cavere debetis: verum etiam ipsos qui de ipsa
divinae immutabilitate naturae, vel incorporea creatura,
sive Creatore veraciter disputant, et quod dicunt,
omnino documentis atque rationibus certissimis probant,
et tamen ab uno Dei et hominum Mediatore conantur
avertere, tanquam pestem insidiosiorem caeteris
fugite. Tales enim sunt de quibus dicit Apostolus, Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt [(Rom. I, 21)]
.
Quid enim prodest habere intelligentiam
veram de immutabili bono, ei qui non tenet
per quem liberetur a malo? Prorsus admonitio beatissimi
Apostoli de vestris cordibus non recedat: Si quis
vobis evangelizaverit praeter quod accepistis, anathema sit [(Galat. I, 9)]
.
Non ait, plus quam accepistis; sed, praeter
quod accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipse praejudicaret,
qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, ut
suppleret quae illorum fidei defuerunt. Sed qui supplet,
quod minus erat addit, non quod inerat tollit:
qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit
in via, sed recedit de via.
8.
Quod itaque ait Dominus, Adhuc multa habeo vobis
dicere, sed non potestis portare modo; adjicienda
illis fuerant quae nesciebant, non quae didicerant evertenda.
Et ille quidem, sicut in pristino sermone jam
exposui, potuit hoc ita dicere, quia illa ipsa quae docuerat,
si vellet eis sic aperire, ut in illo concipiuntur
ab Angelis; hoc infirmitas humana in qua adhuc
erant, ferre non posset. Spiritualis autem homo quilibet
potest alterum hominem docere quod novit, si proficiendo
capaciorem faciat Spiritus sanctus, in quo et