PL 35, col. 1888

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 99.5 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 99.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 99.6

vitam in semetipso [(Joan. V, 26)]
, hoc est, genuit Filium
qui et ipse vita esset. Sic itaque debemus accipere
quod de Spiritu sancto dictum est, Non enim loquetur
a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, ut intelligamus
non eum esse a semetipso. Pater quippe solus
de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et
Spiritus sanctus de Patre procedit: Pater autem nec
natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua
disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat
humanae: nam et Filius ei de quo natus est,
et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est.
Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et
longum est quaerendo disserere, et temerarium cum
disserueris definire: quia hoc et menti utcumque comprehendere,
et si quid forte mens inde comprehenderit,
linguae difficillimum est explicare, quantuslibet
praesit doctor, quantuslibet adsit auditor. Non ergo loquetur a semetipso:
quia non est a semetipso. Sed
quaecumque audiet, loquetur: ab illo audiet a quo procedit.
Audire illi scire est; scire vero esse, sicut superius
disputatum est. Quia ergo non est a semetipso,
sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab
illo scientia: ab illo igitur audientia, quod nihil est
aliud quam scientia.
5.
Nec moveat quod verbum futuri temporis positum
est. Non enim dictum est, quaecumque audivit,
aut, quaecumque audit; sed, quaecumque audiet, loquetur.
Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna
scientia. In eo autem quod sempiternum est,
sine initio et sine fine, cujuslibet temporis verbum
ponatur, sive praeteriti, sive praesentis, sive futuri,
non mendaciter ponitur. Quamvis enim natura illa
immutabilis et ineffabilis non recipiat Fuit et Erit, sed
tantum Est: ipsa enim veraciter est, quia mutari non
potest; et ideo illi tantum convenerat dicere, Ego sum
qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos [(Exod. III, 14)]
:
tamen propter mutabilitatem temporum
in quibus versatur nostra mortalitas et nostra
mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit,
et est. Fuit, in praeteritis saeculis, est in praesentibus,
erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia
nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim,
velut qui jam non sit, cum praeteritis occidit; aut cum
praesentibus, velut qui non maneat, labitur; aut cum
futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde cum
secundum volumina temporum locutio humana variatur,
qui per nulla deesse potuit aut potest aut poterit
tempora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis
verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia
semper scit: ergo et scivit, et scit, et sciet; ac per
hoc et audivit, et audit, et audiet: quia sicut jam diximus,
hoc est illi audire quod scire, et scire illi hoc
est quod esse. Ab illo igitur audivit, audit, et audiet
a quo est: ab illo est a quo procedit.
6.
Hic aliquis forsitan quaerat utrum et a Filio procedat
Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est
Filius, et Pater solius Filii est Pater: Spiritus autem
sanctus non est unius eorum Spiritus, sed amborum.
Habes ipsum Dominum dicentem, Non enim vos estis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.