PL 35, col. 1979

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.2 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.1 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.3

homo [(Psal. LXXVII, 25)]
. Ergo manifestata est ipsa
vita in carne; quia in manifestatione posita est, ut
res quae solo corde videri potest, videretur et oculis,
ut corda sanaret. Solo enim corde videtur Verbum:
caro autem et oculis corporalibus videtur. Erat unde
videremus carnem, sed non erat unde videremus
Verbum: factum est Verbum caro, quam videre
possemus, ut sanaretur in nobis unde Verbum videremus.
2.
Et vidimus, et testes sumus. Forte aliqui fratrum
nesciunt, qui graece non norunt, quid sint testes graece:
et usitatum nomen est omnibus et religiosum;
quos enim testes latine dicimus, graece martyres sunt.
Quis autem non audivit martyres, aut in cujus christiani
ore non quotidie habitat nomen martyrum?
Atque utinam sic habitet et in corde, ut passiones
martyrum imitemur, non eos calcibus persequamur.
Ergo hoc dixit, Vidimus, et testes sumus:
Vidimus, et martyres sumus. Testimonium enim dicendo
ex eo quod viderunt, et testimonium dicendo
ex eo quod audierunt ab his qui viderunt, cum displiceret
ipsum testimonium hominibus adversus quos
dicebatur, passi sunt omnia quae passi sunt martyres.
Testes Dei sunt martyres. Deus testes habere voluit
homines, ut et homines habeant testem Deum. Vidimus,
inquit, et testes sumus. Ubi viderunt? In manifestatione.
Quid est, in manifestatione? In sole, id est
in hac luce. Unde autem potuit videri in sole qui fecit
solem, nisi quia in sole posuit tabernaculum suum, et
ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit
ut gigas ad currendam viam [(Psal. XVIII, 6)]
?
Ille ante solem qui fecit solem, ille ante luciferum,
ante omnia sidera, ante omnes Angelos, verus creator
(quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil [Joan. I, 3], ut videretur oculis carneis qui
solem vident; ipsum tabernaculum suum in sole posuit,
id est carnem suam in manifestatione hujus lucis
ostendit: et illius sponsi thalamus fuit uterus Virginis,
quia in illo utero virginali conjuncti sunt duo, sponsus
et sponsa, sponsus Verbum et sponsa caro; quia
scriptum est, Et erunt duo in carne una [(Gen. II, 24)]
;
et Dominus dicit in Evangelio, Igitur jam non duo,
sed una caro [(Matth. XIX, 6)]
. Et Isaias optime meminit
unum esse ipsos duos: loquitur enim ex persona
Christi, et dicit, Sicut sponso imposuit mihi mitram,
et sicut sponsam ornavit me ornamento [(Isai. LXI, 10)]
.
Unus videtur loqui, et sponsum se fecit et sponsam
se fecit; quia non duo, sed una caro: quia Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis. Illi carni adjungitur
Ecclesia, et fit Christus totus, caput et corpus.
3.
Et testes, inquit, sumus; et annuntiamus vobis
vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et manifestata
est in nobis: hoc est, manifestata est inter nos; quod
apertius diceretur, manifestata est nobis. Quae ergo vidimus et audivimus, nuntiamus vobis.
Intendat Charitas
vestra: Quae ergo vidimus et audivimus, nuntiamus
vobis. Illi viderunt ipsum Dominum praesentem in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.