PL 35, col. 1980

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.3 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.4 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.0

carne, et audierunt verba ex ore Domini, et annuntiaverunt
nobis. Et nos ergo audivimus, sed non vidimus.
Minus ergo sumus felices quam illi qui viderunt
et audierunt? Et quomodo adjungit, Ut et vos societatem
habeatis nobiscum? Illi viderunt, nos non vidimus,
et tamen socii sumus; quia fidem communem tenemus.
Nam et quidam videndo non credidit, et palpare
voluit, et sic credere, et ait: Non credam nisi digitos
meos misero in locum clavorum, et cicatrices ejus tetigero.
Et praebuit se ex tempore palpandum manibus hominum,
qui semper se praebet videndum aspectibus
Angelorum: et palpavit ille discipulus et exclamavit, Dominus meus et Deus meus.
Quia tetigit hominem,
confessus est Deum. Et Dominus consolans nos qui
ipsum jam in coelo sedentem manu contrectare non
possumus, sed fide contingere, ait illi: Quia vidisti,
credidisti; beati qui non vident et credunt [(Joan. XX,
25-29)]
. Nos descripti sumus, nos designati sumus. Fiat
ergo in nobis beatitudo quam Dominus praedixit futuram:
firme teneamus quod non videmus; quia illi
nuntiant qui viderunt. Ut et vos, inquit, societatem habeatis
nobiscum. Et quid magnum societatem habere
cum hominibus? Noli contemnere; vide quid addat: Et societas nostra sit cum Deo Patre, et Jesu Christo
Filio ejus. Et haec,
inquit, scribimus vobis, ut gaudium
vestrum sit plenum. Plenum gaudium dicit in ipsa societate,
in ipsa charitate, in ipsa unitate.
4.
Et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo, et
annuntiamus vobis. Quid est hoc? Ipsi viderunt, contrectaverunt
manibus Verbum vitae: ab initio erat,
ad tempus visibilis et palpabilis factus est unicus
Filius Dei. Ad quam rem venit, vel quid nobis novum
nuntiavit? Quid docere voluit? Quare fecit hoc quod
fecit, ut Verbum caro fieret, ut Deus super omnia
indigna ab hominibus pateretur, ut alapas eorum
sustineret de manibus quas ipse formavit? Quid voluit
doceret? quid voluit ostendere? quid voluit annuntiare?
Audiamus: nam sine fructu praecepti, auditio
rei gestae, quia natus est Christus, et quia passus
est Christus, avocamentum mentis est, non firmamentum.
Quid magnum audis? quo fructu audis,
vide. Quid voluit docere? quid annuntiare? Audi: Quia Deus lux est,
inquit, et tenebrae in eo non sunt
ullae. Adhuc lucem quidem nominavit, sed obscura
sunt verba: bonum est nobis ut ipsa lux quam nominavit,
illustret corda nostra, et videamus quid dixit.
Hoc est quod annuntiamus, quia Deus lux est, et tenebrae
in eo non sunt ullae. Quis enim auderet dicere
quia in Deo sunt tenebrae? Aut quid est ipsa lux? aut
quid sunt tenebrae? ne forte talia dicat, quae ad oculos
istos nostros pertineant. Deus lux est: ait nescio
quis, Et sol lux est, et luna lux est, et lucerna lux
est. Aliquid debet esse longe his majus, longe praestantius,
longeque supereminentius. Quantum Deus a
creatura, quantum conditor a conditione, quantum
sapientia ab eo quod factum est per sapientiam, longe

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.