PL 35, col. 1981
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.4 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.5 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.0
ultra omnia debet esse lux ista. Et forte vicini ei erimus,
si quae sit lux ista cognoverimus, et ad eam nos
applicaverimus, ut ex ipsa illuminemur; quia in nobis
tenebrae sumus, et ab illa illuminati possumus esse
lux, et non confundi de illa, quia de nobis confundimur.
Quis est qui de se confunditur? Qui se cognoscit
peccatorem. Quis de illa non confunditur? Qui ab
illa illuminatur. Quid est ab illa illuminari? Qui jam
videt se peccatis tenebrari, et cupit ab illa illuminari,
accedit ad illam: unde dicit Psalmus, Accedite ad
eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent [(Psal. XXXIII, 6)]
.
Sed non erubesces de illa, si,
quando tibi te foedum ostenderit, displiceat tibi
foeditas tua, ut percipias pulchritudinem illius. Hoc
est quod vult docere.
5.
Et fortasse praepropere illud nos dicimus? Ipse
hoc manifestet in consequentibus. Mementote in principio
sermonis nostri, quia Epistola ista charitatem
commendat: Deus lux est, inquit, et tenebrae in eo
non sunt ullae. Et quid superius dixerat? Ut societatem
habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Deo
Patre et Filio ejus Jesu Christo. Porro si Deus lux est,
et tenebrae in eo non sunt ullae, et societatem cum
illo habere debemus; et a nobis pellendae sunt tenebrae,
ut fiat in nobis lux; nam tenebrae cum luce societatem
habere non possunt: ideo vide quid sequatur: Quod si dixerimus quia societatem habemus cum
eo, et in tenebris ambulamus, mentimur.
Habes et apostolum
Paulum dicentem, Aut quae societas luci ad
tenebras [(II Cor. VI, 14)]
? Dicis te societatem habere
cum Deo, et in tenebris ambulas; et Deus lux est, et
tenebrae ae in eo non sunt ullae: quomodo ergo est societas
luci et tenebris? Jam ergo dicat sibi homo, Quid
faciam? unde ero lux? In peccatis et in iniquitatibus
vivo. Quasi subrepit quaedam desperatio et tristitia.
Salus nulla est, nisi in societate Dei. Deus lux est, et
tenebrae in eo non sunt ullae. Peccata autem tenebrae
sunt, sicut dicit Apostolus diabolum et angelos ejus
rectores tenebrarum harum esse [(Ephes. VI, 12)] . Non
diceret rectores tenebrarum, nisi rectores peccatorum,
dominatores iniquorum. Quid ergo facimus,
fratres mei? Societas cum Deo habenda est, alia spes
vitae aeternae nulla est; Deus autem lux est, et tenebrae
in eo sunt nullae: iniquitates autem tenebrae sunt;
iniquitatibus premimur, ne societatem cum Deo habere
possimus: quae ergo spes? Nonne promiseram
me aliquid locuturum istis diebus quod gaudium faciat?
Quod si non exhibeo, tristitia est ista. Deus lux
est, et tenebrae in eo non sunt ullae; peccata tenebrae
sunt: quid erit nobis? Audiamus ne forte consoletur,
erigat, det spem, ne deficiamus in via. Currimus
enim, et ad patriam currimus; et si nos perventuros
desperamus, ipsa desperatione deficimus. Ille autem
qui nos vult pervenire, ut conservet in patria, pascit
in via. Audiamus ergo: Quod si dixerimus quia societatem
habemus cum eo, et in tenebris ambulamus;
mentimur, et non facimus veritatem. Non dicamus quia