PL 35, col. 1986

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.11 · Ten Homilies on the First Epistle of John 11 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.12

perfecti: si autem fratres oditis, quid estis? ubi
estis? Respiciat unusquisque cor suum: non teneat
odium contra fratrem pro aliquo verbo duro; pro contentione
terrae, ne fiat terra. Quisquis enim odit fratrem
suum, non dicat quia in lumine ambulat. Quid
dixi? non dicat quia in Christo ambulat. Qui dicit se esse
in luce, et odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc.
Nescio quis enim ex pagano factus est christianus; intendite:
ecce in tenebris erat, quando paganus erat;
modo jam christianus factus est; Deo gratias, omnes
gratulantur: recitatur Apostolus gratulans. Fuistis
enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino.
Adorabat idola, adorat Deum; adorabat quae fecit, adorat
qui eum fecit. Mutatus est; Deo gratias, omnes
gratulantur Christiani. Quare? Quia jam adorator Patris
et Filii et Spiritus sancti, et detestator daemoniorum
et idolorum est. Adhuc de isto Joannes sollicitus
est, multis gratulantibus adhuc suspectus
est. Fratres, maternam sollicitudinem libenter amplectamur.
Non sine causa mater sollicita est de
nobis, cum alii gaudent: matrem dico charitatem;
ipsa enim habitabat in corde Joannis, cum ista diceret.
Quare, nisi quia aliquid timet in nobis, et cum
jam nobis homines gratulantur? Quid est quod timet? Qui dicit se esse in lumine.
Quid est hoc? Qui
jam dicit se esse christianum: et fratrem suum odit,
in tenebris est usque adhuc. Quod exponere non
est; sed quod gaudere si non fiat, aut quod plangere
si fiat.
12.
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum
in eo non est. Obsecro per Christum; pascit nos
Deus, refecturi sumus corpora in nomine Christi, et
aliquantum refecta sunt, et reficienda sunt; mens nostra
pascatur. Non quia diu dicturus sum, dico; nam
ecce jam finitur lectio: sed ne forte ex taedio minus
attente audiamus quod maxime necessarium est. Qui
diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum
in eo non est. Qui sunt qui patiuntur scandalum, aut
faciunt? Qui scandalizantur in Christo et in Ecclesia.
Qui in Christo scandalizantur, tanquam a sole uruntur;
qui in Ecclesia, tanquam a luna. Dicit autem Psalmus Per diem sol non uret te, neque luna per noctem
[(Psal.
CXX, 6)]
: id est, Si tenueris charitatem, nec in Christo
scandalum patieris, nec in Ecclesia; nec Christum relinques,
nec Ecclesiam. Qui enim Ecclesiam relinquit,
quomodo est in Christo, qui in membris Christi non
est? quomodo est in Christo, qui in corpore Christi
non est? Illi ergo patiuntur scandalum, qui relinquunt
aut Christum aut Ecclesiam. Unde intelligimus quia
inde dixit Psalmus, Per diem sol non uret te, neque luna
per noctem, quia ipsam ustionem scandalum vult
intelligi? Primo ipsam similitudinem attende. Quomodo
qui uritur dicit, Non tolero, non fero, et subducit
se: sic qui quaedam non ferunt in Ecclesia, et subtrahunt
se vel nomini Christi vel Ecclesiae, scandalum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.