PL 35, col. 1987
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.12 · Ten Homilies on the First Epistle of John 12 · Ten Homilies on the First Epistle of John 1.13
patiuntur. Videte enim quomodo passi sunt scandalum
tanquam a sole illi carnales, quibus praedicabat
carnem suam Christus, et dicebat: Qui non manducaverit
carnem Filii hominis, et biberit ejus sanguinem,
non habebit in se vitam. Septuaginta ferme homines dixerunt, Durus est hic sermo;
et recesserunt ab eo:
et remanserunt duodecim. Omnes illos ussit sol, et recesserunt,
non valentes ferre vim verbi. Remanserunt
ergo duodecim. Et ne forte putarent homines quia
ipsi praestant Christo credendo in Christum, et non
ab ipso illis praestatur beneficium; cum duodecim
remansissent, ait illis Dominus: Numquid et vos vultis
ire? Ut noveritis quia vobis necessarius ego sum,
non vos mihi. Illi autem quos non usserat sol, responderunt
ex voce Petri: Domine, verbum vitae aeternae
habes; quo ibimus [(Joan. VI, 54-69)]
? Quos autem
urit Ecclesia tanquam luna per noctem? Qui schismata
fecerunt. Audi ipsum verbum positum in Apostolo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur,
et ego non uror
[(II Cor. XI, 29)]
? Quomodo
ergo non est scandalum in eo qui diligit
fratrem? Quia qui diligit fratrem, tolerat omnia
propter unitatem; quia in unitate charitatis est fraterna
dilectio. Offendit te nescio quis, sive malus, sive
ut tu putas malus, sive ut tu fingis malus, et deseris
tot bonos? Qualis dilectio fraterna est, qualis apparuit
in istis? Cum accusant Afros, deseruerunt orbem
terrarum. Numquid in orbe terrarum sancti non
erant? Aut inauditi a vobis damnari potuerunt? Sed
o si diligeretis fratres, scandalum in vobis non esset.
Audi Psalmum, quid dicat: Pax multa diligentibus legem
tuam, et non est eis scandalum [(Psal. CXVIII, 165)]
.
Pacem multam dixit eis qui diligunt legem Dei, et
ideo non eis esse scandalum. Illi ergo qui scandalum
patiuntur, pacem perdunt. Et quos dixit non pati scandalum,
aut non facere? Diligentes legem Dei. Ergo in
charitate positi sunt. Sed dicit aliquis, Legem Dei dixit diligentibus,
non fratres. Audi quid Dominus dicat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis.
Quid est lex, nisi mandatum? Quomodo autem non
patiuntur scandalum, nisi dum sufferunt invicem? Sicut
Paulus dicit, Sufferentes invicem in dilectione, studentes
servare unitatem spiritus in vinculo pacis [(Ephes.
IV, 2, 3)]
. Et quia ipsa est lex Christi, eumdem audi
apostolum commendantem ipsam legem: Invicem, inquit, onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [(Galat. VI, 2)]
.
13.
Nam qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in
tenebris ambulat, et nescit quo eat. Magna res, fratres;
attendite, rogamus vos. Qui odit fratrem suum, in tenebris
ambulat, et nescit quo eat; quoniam tenebrae excaecaverunt
oculos ejus. Quid tam caecum, quam isti qui
oderunt fratres? Nam ut noveritis quia caeci sunt, in
montem offenderunt. Eadem dico, ne vobis excidant.
Nonne lapis iste qui praecisus est de monte sine manibus,
Christus est de regno Judaeorum sine opere
maritali? Nonne ille lapis confregit omnia regna terrarum,
id est, omnes dominationes idolorum et daemoniorum?