PL 35, col. 1988
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 1.13 · Ten Homilies on the First Epistle of John 13 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.1
Nonne ille lapis crevit, et factus est mons
magnus, et implevit universum orbem terrarum [(Dan.
II, 34, 35)] ? Numquid digito ostendimus istum montem,
quomodo ostenditur hominibus tertia luna?
Verbi gratia, quando volunt homines videre lunam novam,
dicunt, Ecce luna, ecce ubi est: et si sunt ibi
qui non valeant intendere aciem, et dicant, Ubi? intenditur
illis digitus ut videant. Aliquando dum erubescunt
ne caeci putentur, dicunt se vidisse quod non
viderunt. Numquid sic ostendimus Ecclesiam, fratres
mei? Nonne aperta est? nonne manifesta? nonne tenuit
omnes gentes? nonne impletur quod ante tot
annos promissum est Abrahae, in semine ejus benedici
omnes gentes [(Gen. XXII, 18)] ? Uni fideli promissum
est, et millibus fidelium mundus impletus est. Ecce
mons implens universam faciem terrae: ecce civitas
de qua dictum est, Non potest civitas abscondi super
montem constituta [(Matth. V, 14)]
. Illi autem offendunt
in montem. Et cum eis dicitur, Ascendite; Non est
mons, dicunt; et facilius illuc faciem impingunt, quam
illic habitaculum quaerunt. Isaias hesterna die lectus
est; quisquis vestrum vigilabat, non oculis tantum,
sed aure, nec aure corporis, sed aure cordis, advertit, Erit in novissimis diebus manifestus mons domus Domini,
paratus in cacumine montium.
Quid tam manifestum
quam mons? Sed sunt et montes ignoti, quia in una
parte terrarum positi sunt. Quis vestrum novit Olympum
montem? quomodo ibi qui habitant, Giddabam
nostrum non norunt. In partibus sunt isti montes.
Ille autem mons non sic, quia implevit universam faciem
terrae; et de illo dicitur, Paratus in cacumine
montium. Mons est super cacumina omnium montium. Et congregabuntur,
inquit, ad eum omnes gentes [(Isai.
II, 2)]
. Quis errat in hoc monte? Quis frangit faciem
offendendo in illum? Quis ignorat civitatem super montem
constitutam? Sed nolite mirari quia ignoratur ab
istis qui oderunt fratres: quia in tenebris ambulant, et
nesciunt quo eant; quia tenebrae excaecaverunt oculos
eorum. Montem non vident: nolo mireris, oculos non
habent. Unde oculos non habent? Quia tenebrae excaecaverunt
eos. Unde probamus? Quia fratres oderunt,
quia cum offenduntur in Afris, separant se ab orbe terrarum
quia non tolerant pro pace Christi quos infamant,
et tolerant pro parte Donatiquos damnant.
TRACTATUS II. Ab eo versiculo, Scribo vobis, filioli, quia remittuntur vobis peccata per nomen ejus; usque ad istum, Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et ipse manet in aeternum. Cap. II, V\. 12-17.
1.
Omnia quae leguntur de Scripturis sanctis, ad
instructionem et salutem nostram, intente oportet
audire. Maxime tamen memoriae commendanda sunt,
quae adversus haereticos valent plurimum; quorum