PL 35, col. 1997
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 14 · Ten Homilies on the First Epistle of John 2.14 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.1
tuum. Ille restitit tentatori: si enim faceret miraculum,
non videretur nisi aut cessisse, aut curiositate
fecisse: fecit enim quando voluit tanquam Deus, sed
tanquam infirmos curans. Nam si tunc faceret, quasi
tantummodo miraculum voluisse facere putaretur.
Sed ne hoc homines sentirent, attende quid respondit;
et quando tibi talis tentatio evenerit, dic illud
et tu, Redi post me, satanas; scriptum est enim, Non
tentabis Dominum Deum tuum: id est, Si hoc fecero.
tentabo Deum. Hoc dixit, quod te voluit dicere.
Quando tibi suggerit inimicus, Qualis homo, qualis
christianus? modo vel unum miraculum fecisti, aut
orationibus tuis mortui surrexerunt, aut febrientes
sanasti? si vere esses alicujus momenti, faceres aliquod
miraculum: responde et dic, Scriptum est, Non
tentabis Dominum Deum tuum: non ergo tentabo
Deum, quasi tunc pertineam ad Deum si fecero miraculum,
et non pertineam si non fecero. Et ubi sunt
verba ejus, Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in
coelo? De ambitione saeculi quomodo tentatus est Dominus?
Quando elevavit eum in excelsum, et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me.
De
elatione regni terreni voluit tentare regem saeculorum:
sed Dominus qui fecit coelum et terram, diabolum
calcabat. Quid magnum, a Domino diabolum
vinci? Quid ergo respondit diabolo, nisi quod te docuit
ut respondeas? Scriptum est, Dominum Deum
tuum adorabis, et illi soli servies [(Matth. IV, 1-10)]
. Tenentes
ista, non habebitis concupiscentiam mundi:
non habendo concupiscentiam mundi, non vos subjugabit
nec desiderium carnis, nec desiderium oculorum,
nec ambitio saeculi; et facietis locum charitati
venienti, ut diligatis Deum. Quia si fuerit ibi dilectio
mundi, non ibi erit dilectio Dei. Tenete potius dilectionem
Dei, ut quomodo Deus est aeternus, sic et
vos maneatis in aeternum: quia talis est quisque,
qualis ejus dilectio est. Terram diligis? terra eris.
Deum diligis? quid dicam? deus eris? Non audeo dicere
ex me, Scripturas audiamus: Ego dixi, Dii estis,
et filii Altissimi omnes [(Psal. LXXXI, 6)]
. Si ergo vultis
esse dii et filii Altissimi, nolite ailigere mundum, nec
ea quae sunt in mundo. Si quis dilexerit mundum, non
est charitas Patris in illo. Quia omnia quae sunt in
mundo, desiderium carnis est, et desiderium oculorum,
et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo:
id est, ab hominibus dilectoribus mundi. Et mundus
transit, et desideria ejus: qui autem facit voluntatem
Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum.
TRACTATUS III. De eo quod sequitur, Pueri, novissima hora est; usque ad id, Unctio ipsius docet vos de omnibus. Cap. II, V\. 18-27.
1.
Pueri, novissima hora est. In hac lectione pueros
alloquitur; ut festinent crescere, quia novissima hora
est. Aetas corporis non est in voluntate. Ita nullus
secundum carnem crescit quando vult; sicut nullus
quando vult nascitur: ubi autem nativitas in voluntate
est, et crementum in voluntate est. Nemo ex