PL 35, col. 1998

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 3.2 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.3 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.1

aqua et Spiritu nascitur nisi volens. Ergo si vult,
crescit: si vult, decrescit. Quid est crescere? Proficere.
Quid est decrescere? Deficere. Quisquis novit
natum se esse, audiat quia puer est et infans; avide
inhiet uberibus matris, et cito crescit. Est autem mater
Ecclesia; et ubera ejus duo Testamenta Scripturarum
divinarum. Hinc sugatur lac omnium sacramentorum
temporaliter pro aeterna salute nostra gestorum,
ut nutritus atque roboratus perveniat ad
manducandum cibum, quod est, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I, 1)]
.
Lac nostrum Christus humilis est;
cibus noster, idem ipse Christus aequalis Patri. Lacte
te nutrit, ut pane pascat: nam corde contingere Jesum
spiritualiter, hoc est cognoscere quia aequalis est Patri.
2.
Propterea et Mariam prohibebat se tangere, et
dicebat ei: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad
Patrem. Quid est hoc? Discipulis se palpandum praebuit,
et Mariae contactum vitavit? Nonne ipse est
qui dubitanti discipulo dixit, Mitte digitos, et palpacicatrices [(Id. XX, 17, 27)]
?
Numquid jam ad Patrem
ascenderat? Quare ergo Mariam prohibet, et dicit, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem?
An hoc dicturi sumus, quod a viris se tangi non timuit,
et a mulieribus tangi timuit? Contactus illius
omnem carnem mundat Quibus primo voluit manifestari,
ab his se timuit contrectari? Nonne viris resurrectio
ejus per feminas nuntiata est, ut contraria
arte serpens vinceretur? Quia enim ille mortem primo
homini per feminam nuntiavit; et viris vita per feminam
nuntiata est. Quare ergo se tangi noluit, nisi quia
contactum illum spiritualem intelligi voluit? Contactus
spiritualis est de corde mundo. Ille attingit de corde
mundo Christum, qui eum intelligit Patri coaequalem.
Qui autem nondum intelligit divinitatem Christi,
usque ad carnem venit, usque ad divinitatem non venit.
Quid autem magnum est, usque illuc attingere,
usque quo persecutores qui crucifixerunt? Illud est
magnum, intelligere Verbum Deum apud Deum in
principio, per quod facta sunt omnia: qualem se cognosci
volebat, quando ait Philippo, Tanto tempore
vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui videt
me, videt et Patrem [(Joan. XIV, 9)]
.
3.
Sed ne quis piger sit ad proficiendum, audiat: Pueri, novissima hora est.
Proficite, currite, crescite,
novissima hora est. Ipsa novissima hora diuturna est;
tamen novissima est. Horam enim pro tempore posuit
novissimo; quia in novissimis temporibus veniet
Dominus noster Jesus Christus. Sed dicturi sunt aliqui:
Quomodo novissimum tempus? quomodo novissima
hora? certe prius veniet Antichristus, et tunc
veniet dies judicii. Vidit Joannes cogitationes istas:
ne quasi securi fierent, et ideo non esse horam novissimam
putarent, quod venturus esset Antichristus,
ait illis, Et sicut audistis quod Antichristus sit venturus,
nunc antichristi multi facti sunt. Numquid posset habere
multos antichristos, nisi hora novissima?
4.
Quos dixit antichristos? Sequitur, et exponit Unde cognoscimus quod novissima sit hora.
Unde? Quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.