PL 35, col. 1999

In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign

In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 3.4 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.5 · Ten Homilies on the First Epistle of John 3.0

antichristi multi facti sunt. Ex nobis exierunt:
videte
antichristos. Ex nobis exierunt: ergo plangimus damnum.
Audi consolationem: Sed non erant ex nobis.
Omnes haeretici, omnes schismatici ex nobis exierunt,
id est, ex Ecclesia exeunt; sed non exirent, si ex nobis
essent. Antequam exirent ergo, non erant ex nobis.
Si antequam exireat, non erant ex nobis; multi intus
sunt, non exierunt, sed tamen antichristi sunt. Audemus
hoc dicere: utquid, nisi ut unusquisque cum intus
est, non sit antichristus? Descripturus enim et designaturus
est antichristos; et videbimus eos nunc. Et interrogare
debet unusquisque conscientiam suam, an sit
antichristus. Latine enim Antichristus, contrarius est
Christo. Non quomodo nonnulli intelligunt Antichristum
ideo dictum, quod ante Christum venturus sit, id
est, post eum venturus sit Christus: non sic dicitur,
nec sic scribitur; sed Antichristus, id est, contrarius
Christo. Jam quis sit contrarius Christo, nunc advertitis
ipso exponente, et intelligitis non posse exire foras
nisi antichristos; eos autem qui non sunt Christo contrarii,
foras exire nullo modo posse. Qui enim non
est Christo contrarius, in corpore ipsius haeret, et membrum
computatur. Nunquam sibi sunt membra contraria.
Corporis integritas universis membris constat.
Et quid de concordia membrorum dicit Apostolus? Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra;
et si glorificatur unum membrum, congaudent
omnia membra
[(I Cor. XII, 26)]
. Si ergo in glorificatione
membri caetera membra congaudent. et in passione
omnia membra patiuntur; concordia membrorum non
habet antichristum. Et sunt qui intus sic sunt in corpore
Domini nostri Jesu Christi; quandoquidem adhuc
curatur corpus ipsius, et sanitas perfecta non erit nisi
in resurrectione mortuorum: sic sunt in corpore
Christi, quomodo humores mali. Quando evomuntur,
tunc relevatur corpus: sic et mali quando exeunt,
tunc Ecclesia relevatur. Et dicit quando eos evomit
atque projicit corpus: Ex me exierunt humores isti,
sed non erant ex me. Quid est, non erant ex me? Non
de carne mea praecisi sunt, sed pectus mihi premebant
cum inessent.
5.
Ex nobis exierunt; sed, nolite tristes esse, non
erant ex nobis. Unde probas? Quod si fuissent ex nobis,
permansissent utique nobiscum. Hinc ergo videat
Charitas vestra, quia multi qui non sunt ex nobis, accipiunt
nobiscum Sacramenta, accipiunt nobiscum Baptismum,
accipiunt nobiscum quod norunt fideles se
accipere, Benedictionem, Eucharistiam, et quidquid
in Sacramentis sanctis est; ipsius altaris communicationem
accipiunt nobiscum, et non sunt ex nobis.
Tentatio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis
tentatio venerit, velut occasione venti, volant foras;
quia grana non erant. Omnes autem tunc volabunt,
quod saepe dicendum est, cum area dominica coeperit
ventilari in die judicii. Ex nobis exierunt, sed non erant
ex nobis: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique
nobiscum: Nam vultis nosse, charissimi, quam certissime
dicatur hoc, ut qui forte exierunt et redeunt,
non sint antichristi, non sint contrarii Christo? Qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.