PL 35, col. 2017
In Epistolam Joannis ad Parthos tractatus X (Augustinus Hipponensis), J. P. Mign
In English: Ten Homilies on the First Epistle of John 5.9 · Ten Homilies on the First Epistle of John 5.8 · Ten Homilies on the First Epistle of John 5.10
amat. Peccatum diaboli est in illo; quia et diabolus
invidendo dejecit. Cecidit enim, et invidit stanti. Non
ideo voluit dejicere ut ipse staret, sed ne solus caderet.
Tenete in animo ex hoc quod subjecit, invidiam
non posse esse in charitate. Habes aperte cum laularetur
ipsa charitas, Charitas non aemulatur [(I Cor. XIII,
I)]
. Non fuit charitas in Cain; et nisi esset charitas in
Abel, non acciperet Deus sacrificium ejus. Cum enim
ambo obtulissent, ille de fructibus terrae, ille de fetibus
ovium; quid putatis, fratres, quia Deus fructus
terrae neglexit, et fetus ovium dilexit? Non intendit
Deus ad manus; sed in corde vidit: et quem vidit
cum charitate offerre, ipsius sacrificium respexit;
quem vidit cum invidia offerre, ab ipsius sacrificio
oculos avertit. Opera ergo bona Abel non dicit nisi
charitatem: opera mala Cain non dicit nisi odium
fraternum. Parum est quia odit fratrem suum, et invidit
operibus bonis; quia imitari noluit, necare voluit.
Et hinc apparuit quia filius erat diaboli, et ille
hinc apparuit justus Dei. Hinc ergo discernuntur homines,
fratres mei. Nemo attendat linguas, sed facta
et cor. Si non bene faciat pro fratribus suis, ostendit
quid in se habeat. Tentationibus probantur homines.
9.
Nolite mirari, fratres, si odit nos mundus. Numquid
saepe vobis dicendum est quid est mundus? Non
coelum, non terra, nec ista opera quae Deus fecit; sed
dilectores mundi. Ista saepe dicendo quibusdam onerosus
sum: sed usque adeo non frustra dico, ut aliqui
interrogentur an dixerim, et non respondeant.
Ergo vel inculcando haereat aliquid in cordibus audientium.
Quid est mundus? Mundus est, quando in
malo ponitur, dilectores mundi: mundus quando in
laude ponitur, coelum et terra est, et quae in his
opera Dei; unde dicitur, Et mundus per eum factus est [(Joan. I, 10)]
.
Item mundus est plenitudo terrae, sicut
dixit ipse Joannes, Non solum autem nostrorum peccatorum
propitiator est, sed et totius mundi [(I Joan. II, 2)]
.
Mundi dicit omnium fidelium per orbem sparsorum.
Mundus autem in malo, amatores mundi sunt. Qui
amant mundum, fratrem amare non possunt.
10.
Si odit nos mundus: nos scimus. Quid nos scimus? Quia transivimus de morte ad vitam.
Unde scimus? Quia diligimus fratres.
Nemo interroget hominem;
redeat unusquisque ad cor suum: si ibi invenerit
charitatem fraternam, securus sit, quia transiit a
morte ad vitam. Jam in dextera est: non attendat
quia modo gloria ejus occulta est: cum venerit Dominus,
tunc apparebit in gloria. Viget enim, sed adhuc
in hieme; viget radix, sed quasi aridi sunt rami: intus
est medulla quae viget, intus sunt folia arborum,
intus fructus; sed aestatem exspectant. Ergo nos scimus
quia transivimus de morte ad vitam, quia diligimus
fratres. Qui non diligit, manet in morte. Ne putetis,
fratres, leve esse, odisse aut non diligere, audite
quod sequitur: Omnis qui odit fratrem suum, homicida