PL 35, col. 2065

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

secundum Legem volebat judicare de Gentibus.
IX. [Ib. II, 5.]
Quod autem dicit, Thesaurizas tibi
iram in die irae, iram Dei ubique loquitur pro vindicta.
Idcirco ait justi judicii Dei. Notandum autem quia
ira Dei ponitur et in Novo Testamento: quod cum in
Vetere legunt homines qui Legi veteri adversantur,
culpandam eam putant; cum Deus utique, sicuti nos,
perturbationibus non subjaceat, dicente Salomone, Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas [(Sap. XII, 18)]
.
Sed ira, ut dictum est, in vindictae significatione
ponitur.
X. [Ib. II, 15.]
Quod autem dicit, Contestante conscientia
illorum, secundum illud loquitur Joannis apostoli
quo ait, Dilectissimi, si cor nostrum nos reprehenderit,
major est Deus conscientia nostra, etc., [(I Joan.
III, 20)] .
XI. [Ib. II, 29.]
Quod autem dicit, Spiritu, non littera,
hoc est, ut secundum spiritum, non secundum
quod habet littera, Lex intelligatur: quod utique contigit
illis qui circumcisionem magis carnaliter quam
spiritualiter acceperunt.
XII. [Ib. II, 29.]
Quod autem dicit, Cujus laus non
ex hominibus, sed ex Deo, illi convenit quod ait, Qui
in secreto Judaeus est.
XIII-XVIII. [Ib. III, 20.]
Quod autem dicit, Quia non
justificabitur in Lege omnis caro coram illo: per legem
enim cognitio peccati, et caetera similia, quae quidam
putant in contumeliam Legis objicienda, sollicite satis
legenda sunt, ut neque lex ab Apostolo improbata videatur,
neque homini arbitrium liberum sit ablatum.
Itaque quatuor istos gradus hominis distinguamus;
ante Legem, sub Lege, sub gratia, in pace. Ante Legem,
sequimur concupiscentiam carnis: sub Lege,
trahimur ab ea: sub gratia, nec sequimur eam,
nec trahimur ab ea: in pace, nulla est concupiscentia
carnis. Ante Legem ergo non pugnamus; quia
non solum concupiscimus et peccamus, sed etiam
approbamus peccata: sub Lege pugnamus, sed vincimur;
fatemur enim mala esse quae facimus, et
fatendo mala esse, utique nolumus facere, sed quia
nondum est gratia, superamur. In isto gradu ostenditur
nobis quomodo jaceamus, et dum surgere volumus
et cadimus, gravius affligimur. Inde hic dicitur, Lex subintravit, ut abundaret delictum
[(Rom. V, 20)]
.
Inde et quod nunc positum est, Per Legem enim cognitio
peccati. Non enim ablatio peccati est; quia per
solam gratiam aufertur peccatum. Bona est ergo Lex,
quia ea vetat quae vetanda sunt, et ea jubet quae jubenda
sunt. Sed cum quisque illam viribus suis se
putat implere, non per gratiam Liberatoris sui, nihil
ei prodest ista praesumptio: imo etiam tantum nocet,
ut et vehementiori peccati desiderio rapiatur, et in
peccatis etiam praevaricator inveniatur. Ubi enim non
est Lex, nec praevaricatio [(Id. IV, 15)]
. Sic ergo jacens
cum se quisque cognoverit per seipsum surgere non
valere, imploret Liberatoris auxilium. Venit ergo
gratia quae donet peccata praeterita, et conantem adjuvet,
et tribuat charitatem justitiae, et auferat metum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.