PL 35, col. 2066

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

Quod cum fit, tametsi desideria quaedam carnis,
dum in hac vita sumus, adversus spiritum nostrum pugnant,
ut eum ducant in peccatum; non tamen his
desideriis consentiens spiritus, quoniam est fixus in
gratia et charitate Dei, desinit peccare. Non enim in
ipso desiderio pravo, sed in nostra consensione peccamus.
Ad hoc valet quod dicit idem apostolus, Non
ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum
desideriis ejus [(Rom. VI, 12)]
. Hinc enim ostendit
esse desideria, quibus non obediendo, peccatum
in nobis regnare non sinimus. Sed quoniam ista desideria
de carnis mortalitate nascuntur, quae trahimus
ex primo peccato primi hominis, unde carnaliter nascimur;
non finientur haec, nisi resurrectione corporis
immutationem illam, quae nobis promittitur, meruerimus,
ubi perfecta pax erit, cum in quarto gradu
constituemur. Ideo autem perfecta pax, quia nihil
nobis resistet non resistentibus Deo. Hoc est quod dicit
Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum,
spiritus autem vita est propter justitiam. Si ergo
Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in
vobis; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit
et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum
ejus in vobis [(Id. VIII, 10, 11)]
. Liberum ergo arbitrium
perfecte fuit in primo homine, in nobis autem
ante gratiam non est liberum arbitrium ut non peccemus,
sed tantum ut peccare nolimus. Gratia vero efficit
ut non tantum velimus recte facere, sed etiam
possimus; non viribus nostris, sed Liberatoris auxilio,
qui nobis etiam perfectam pacem in resurrectione
tribuet, quae pax perfecta bonam voluntatem consequitur. Gloria
enim in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis [(Luc. II, 14)]
.
XIX. [Ib. III, 31.]
Quod autem dicit, Legem ergo
evacuamus per fidem? Absit: sed Legem statuimus, id
est, firmamus. Sed quemadmodum firmanda erat
Lex, nisi per justitiam? Justitiam autem quae est per
fidem; quia ea ipsa quae non poterant impleri per
Legem, per fidem impleta sunt.
XX. [Ib. IV, 2.]
Quod autem ait, Si enim Abraham
ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud
Deum; hoc est, quia Abraham sine Lege dum non ex
operibus Legis gloriam conquirit, quasi suis viribus
Legem impleat, cum adhuc Lex ista data non esset,
Dei illa gloria, non sua est. Non enim merito sui tanquam
ex operibus, sed Dei gratia fide justificatus est.
XXI. [Ib. IV, 4.]
Quod autem ait, Ei autem qui
operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed
secundum debitum, dixit quemadmodum homines hominibus
reddant mercedem. Nam Deus per gratiam
dedit, quia peccatoribus dedit, ut per fidem juste
viverent, id est bene operarentur. Quod ergo bene
operamur jam accepta gratia, non nobis, sed illi tribuendum
est, qui per gratiam nos justificavit. Nam
si debitam mercedem vellet reddere, poenam redderet
debitam peccatoribus.
XXII. [Ib. IV, 5.]
Quod autem ait, Qui justificat
impium, hoc est ex impio pium facit, ut de caetero in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.