PL 35, col. 2067

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

ipsa pietate permaneat atque justitia; quia ideo justificatus
est ut justus sit, non ut peccare sibi licere
arbitretur.
XXIII. [Ib. IV, 15.]
Quod autem ait, Lex enim iram
operatur, vindictam significat, et ad illum gradum
pertinet, cum est quisque sub Lege.
XXIV. [Ib. IV, 17.]
Quod autem ait, Ante Deum cui
credidit, significavit fidem in interiore homine esse
in conspectu Dei; non in ostentatione hominum, sicuti
est carnis circumcisio.
XXV. [Ib. IV, 20.]
Quod autem ait de Abraham, Dans gloriam Deo,
adversus illos positum est, qui
gloriam suam de operibus Legis coram hominibus
quaerebant.
XXVI. [Ib. V, 3.]
Quod autem ait, Non solum autem,
sed et gloriamur in tribulationibus, et caetera
gradatim perducit usque ad charitatem Dei; quam
charitatem dum dicit nos habere per donum Spiritus,
monstrat illa omnia quae possemus nobis tribuere,
Deo esse tribuenda, qui per Spiritum sanctum gratiam
dare dignatus est.
XXVII-XXVIII. [Ib. V, 13.]
Quod autem ait, Usque
ad Legem enim peccatum in mundo fuit, intelligendum
est quousque veniret gratia. Contra eos enim dictum
est, qui arbitrantur per Legem auferri potuisse peccata.
Dicit autem Apostolus manifestata esse peccata
per Legem, non autem ablata, cum dicit, Peccatum
autem non deputabatur, cum Lex non esset. Non enim
ait, non erat; sed, non deputabatur. Neque cum Lex
data est, ablatum est; sed deputari coepit, id est,
apparere. Non ergo putemus, usque ad Legem, ita
dictum esse, quasi jam sub Lege non esset peccatum:
sed sic dictum est, usque ad Legem, ut totum Legis
tempus annumeres usque ad finem Legis, quod est
Christus.
XXIX. [Ib. V, 14.]
Quod autem ait, Sed regnavit
mors ab Adam usque ad Moysen, et in iis qui non peccaverunt
in similitudinem praevaricationis Adae, duobus
modis distinguitur: aut, In similitudinem praevaricationis
Adae regnavit mors; quia et qui non peccaverunt,
ex origine mortalitatis Adam, mortui sunt.
Aut certe, Regnavit mors et in his qui non in similitudinem
praevaricationis Adae peccaverunt, sed ante
Legem peccaverunt: ut illi peccasse intelligantur in
similitudinem praevaricationis Adae, qui Legem acceperunt;
quia et Adam accepta praecepti lege peccavit.
Sane etiam id quod dictum est, usque ad Moysen,
totum tempus Legis intelligendum est. Forma autem futuri
dictus est Adam, sed a contrario: ut quomodo
per illum mors, sic per Dominum nostrum vita.
[Ib. V, 15-19.] Quod autem ait, Sed non sicut delictum,
ita est et donatio, duobus modis donatio praecellit:
vel quod multo magis abundat gratia, quia
utique in aeternum per illam vivitur; temporaliter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.