PL 35, col. 2068

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

autem per mortem Adae mors regnavit: vel quod
unius delicti condemnatione mors multorum facta est
per Adam; per Dominum autem nostrum Jesum
Christum multorum delictorum donatione data gratia
in vitam aeternam. Aliam vero differentiam sic explicat
dicens: Et non sicut per unum peccantem ita est
et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem:
gratia autem ex multis delictis, ad justificationem.
Ex uno ergo quod dictum est, subauditur,
delicto; quia sequitur, gratia autem ex multis delictis.
Ergo haec differentia est, quod in Adam unum delictum
damnatum est, a Domino autem multa donata
sunt. Quod ergo sequitur, ambas istas differentias
tenet, ut explicetur sic: Si enim ob unius delictum
mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam
gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum
Jesum Christum. Quod ergo dixit, Multo magis regnabunt,
ad vitam aeternam pertinet: quod autem dixit, Abundantiam gratiae accipiunt,
ad donationem multorum
pertinet delictorum. Post explicatas autem has
differentias, redit ad formam unde coeperat, cujus
ordinem suspenderat, cum diceret: Sicut enim per
unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et
per peccatum mors [(Rom. V, 12)]
. Ad quod nunc redit,
cum dicit: Itaque sicut per unius delictum in omnes
homines ad condemnationem; ita et per unius justificationem
in omnes homines ad justificationem vitae. Sicut
enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti
sunt multi; ita et per unius obedientiam justi
constituentur multi. Haec est forma futuri Adam, de
qua superius loqui coeperat, et ejus aliquas differentias
interponens distulerat ordinem, ad quem nunc
redeundo conclusit, dicens, Itaque sicut per unius
delictum in omnes homines, etc.
XXX. [Ib. V, 20.]
Quod autem ait, Lex subintravit
ut abundaret delictum, ipso verbo satis significavit
nescisse Judaeos qua dispensatione Lex data sit. Non
enim data est quae posset vivificare; quia gratia vivificat
per fidem: sed data est Lex ad ostendendum
quantis quamque arctis vinculis peccatorum constringerentur,
qui de suis viribus ad implendam justitiam
praesumebant. Sic abundavit peccatum, cum et concupiscentia
ex prohibitione ardentior facta est, et
peccantibus contra legem praevaricationis crimen
accessit. Quod intelligit qui secundum gradum in
illis quatuor gradibus considerat.
XXXI. [Ib. VI, 1, 2.]
Quod autem ait, Quid ergo
dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet?
Absit. Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in
eo? hinc ostendit de praeteritis peccatis factum esse
ut donarentur, et in eo superabundasse gratiam,
ut praeterita peccata dimitterentur. Ergo quisquis
adhuc quaerit augmenta peccati, ut augmentum gratiae
sentiat, non intelligit se id agere, ut nihil in eo
gratia operetur. Opus enim gratiae est ut moriamur
peccato.
XXXII-XXXIV. [Ib. V, 6.]
Quod autem ait, Hoc
scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut
evacuaretur corpus peccati, refertur ad illud quod per
Moysen dictum est, Maledictus omnis qui in ligno pependerit [(Deut. XXI, 23)]
.
Veteris enim hominis crucifixio
significata est in cruce Domini, sicut novi hominis
instauratio in resurrectione significata est. Manifestum
est autem secundum eum nos agere veterem
hominem, qui maledictus est: propter quem peccatum
et de Domino dictum esse nemo ambigit, quod
peccata nostra portavit [(Isai. LIII, 11)] , et peccatum
pro nobis fecit [(II Cor. V, 21)] , et de peccato condemnavit
peccatum [(Rom. VIII, 3)] . Quid est autem
evacuare corpus peccati? Ipse exposuit: Ut ultra non
serviamus peccato. Et illud quod ait, Si mortui sumus
cum Christo, hoc est, si crucifixi sumus cum
Christo. Dicit enim alio loco: Qui enim Christi Jesu
sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis [(Galat. V, 24)]
.
Non ergo Domino maledixit
Moyses, sed quid ostenderet ejus crucifixio prophetavit.
XXXV. [Ib. VI, 14.]
Quod autem ait, Peccatum
enim in vobis non dominabitur: non enim estis sub
Lege, sed sub gratia, utique ad tertium illum gradum
jam pertinet, ubi homo jam mente servit Legi Dei,
quamvis carne serviat legi peccati [(Rom. VII, 25)] .
Non enim obaudit desiderio peccati, quamvis adhuc
sollicitent concupiscentiae, et provocent ad consensionem,
donec vivificetur etiam corpus, et absorbeatur
mors in victoriam [(I Cor. XV, 54)] . Quia ergo non
consentimus desideriis pravis, in gratia sumus, et
non regnat peccatum in nostro mortali corpore: et
omnino ex illo loco ubi ait, Qui mortui sumus peccato,
quomodo vivemus in eo [(Rom. VI, 12, 2)]
? eum describit,
qui est sub gratia constitutus. Cui autem dominatur
peccatum, quamvis velit peccato resistere,
adhuc sub Lege est, nondum sub gratia.
XXXVI. [Ib. VII, 2.]
Quod autem dicit, Mulier enim
sub viro, vivo marito, vincta est legi; si autem mortuus
fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri, etc., animadvertendum
est istam similitudinem in hoc differre ab ea
re propter quam adhibita est, quod hic virum dicit
mori, et mulier nubat cui volet, liberata utique a lege
viri: ibi autem cum constituat animam quasi mulierem,
virum autem quasi passiones peccatorum, quae
operantur in membris, ut fructum ferant morti, id est,
ut tali conjugio proles digna nascatur; et Lex quae
data est non ad auferendum peccatum, vel ad liberationem
a peccato, sed ad ostendendum peccatum ante
gratiam; per quod factum est ut sub Lege positi vehementiori
desiderio peccandi raperentur, et amplius
etiam praevaricatione peccarent: cum ergo et ibi tria
sint, anima tanquam mulier, passiones peccatorum
tanquam vir, et Lex tanquam lex viri, non ibi tamen
peccatis mortuis, tanquam viro mortuo, liberari animam
dicit; sed ipsam animam mori peccato, et liberari
a Lege, ut sit alterius viri, id est Christi, cum
mortua fuerit peccato, quamvis adhuc quasi vivente
ipso peccato: quod fit cum adhuc manentibus in nobis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.