PL 35, col. 2070

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

desideriis et incitamentis quibusdam ad peccandum,
non obedimus tamen, neque consentimus, mente
servientes legi Dei; quia mortui sumus peccato. Morietur
autem et peccatum, cum reformatio corporis in
resurrectione facta fuerit, de qua post dicit, Vivificabit
et mortalia corpora vestra, propter Spiritum manentem
in vobis [(Rom. VIII, 11)]
.
XXXVII. [Ib. VII, 8, 13.]
Quod autem dicit, Occasione
autem accepta, peccatum per mandatum operatum
est in me omnem concupiscentiam, intelligendum est
non omnem fuisse concupiscentiam, antequam prohibitione
aucta esset. Augetur enim prohibitione concupiscentia,
quando deest gratia liberantis: ideo nondum
est omnis antequam prohibeatur; cum autem
prohibita fuerit, desistente, ut diximus, gratia, tantum
crescit concupiscentia, ut ita in suo genere
omnis, id est consummata fiat, ut etiam contra Legem
fiat, et praevaricatione crimen accumulet. Quod autem
dicit, Sine Lege enim peccatum mortuum est, non quia
non est, dixit mortuum est, sed quia latet: quod in
consequentibus manifestat, cum dicit, Sed peccatum,
ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est
mortem. Bona est enim Lex; sed sine gratia ostendit
tantummodo peccata, non tollit.
XXXVIII. [Ib. VII, 9, 10.]
Quod autem ait, Ego autem
vivebam aliquando sine Lege, intelligendum est,
vivere mihi videbar; quia ante mandatum latebat peccatum.
Et quod ait, Adveniente autem mandato, peccatum
revixit; ego autem mortuus suum, intelligendum
est, peccatum apparere coepit; ego autem mortuum
me esse cognovi.
XXXIX. [Ib. VII, 11.]
Quod autem ait, Peccatum
enim, occasione accepta per mandatum, fefellit me, et
per illud occidit, ideo dictum est, quia desiderii prohibiti
fructus dulcior est. Unde etiam quaecumque peccata
occulte fiunt, dulciora sunt: quamvis mortifera
ista dulcedo sit. Inde est quod apud Salomonem fallacis
doctrinae imagine sedens mulier, et invitans ut
ad se veniant insipientes, scribitur dicere: Panes occultos
libenter edite, et aquam furtivam dulcem bibite [(Prov. IX, 17)]
.
Ista dulcedo est occasio per mandatum
inventa peccati: quae cum appetitur, utique fallit, et
in majores amaritudines vertit.
XL. [Ib. VII, 13.]
Quod autem ait, Quod ergo bonum
est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat
peccatum, per bonum mihi operatum est mortem,
hic evidenter ostendit, quod superius dixerat, Sine Lege enim peccatum mortuum est
[(Rom. VII, 8)]
,
ideo dixisse, quia latet: quandoquidem nunc dicit,
non illud bonum, id est, Legem factam sibi esse mortem,
sed peccatum operatum esse mortem per bonum
Legis, id est, ut appareret peccatum quod latebat sine
Lege. Tunc enim se mortuum quisque cognoscit, cum
illud quod recte praeceptum esse confitetur, implere
non potest; et praevaricationis crimine amplius peccat,
quam si non prohiberetur. Hoc est quod in consequentibus
dicit, Ut fiat supra modum peccator aut
peccatum per mandatum: quod ante mandatum minus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.