PL 35, col. 2076

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

redemptionem corporis nostri. Haec enim adoptio, quae
jam facta est in iis qui crediderunt, spiritu non corpore
facta est. Nondum enim etiam corpus reformatum
est in coelestem illam immutationem, sicut spiritus
jam mutatus est reconciliatione fidei ab erroribus
conversus ad Deum. Ergo etiam in iis qui crediderunt,
exspectatur adhuc illa manifestatio quae in corporis resurrectione
proveniet: quae pertinet ad quartum illum
gradum, ubi ex toto perfecta pax erit, et quies
aeterna, nulla nobis ex aliqua parte corruptione resistente,
aut sollicitante molestia.
LIV. [Ib. VIII, 26, 27.]
Quod autem ait, Similiter
et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: quid enim
oremus, sicut oportet, nescimus, manifestum est eum
de Spiritu sancto dicere; quod in consequentibus
clarum est, ubi ait, Quia secundum Deum interpellat
pro sanctis. Nos ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus,
duas ob res: quod et illud quod futurum speramus,
et quo tendimus, nondum apparet; et in hac
ipsa vita multa possunt nobis prospera videri quae
adversa sunt, et adversa quae prospera. Nam et tribulatio
quando accidit servo Dei ad probationem vel
emendationem, videtur nonnunquam minus intelligentibus
inutilis: sed si referatur ad illud quod
dictum est, Da nobis auxilium de tribulatione; et vana
salus hominis [(Psal. LIX, 15)]
, intelligitur quia plerumque
de tribulatione nos adjvuat Deus; et frustra
salus optatur, quae aliquando adversa est, cum delectatione
et amore hujus vitae implicat animam. Inde est
et illud: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen
Domini invocavi [(Psal. CXIV, 3 et 4)]
. Cum enim dicit, inveni,
significat utilem: non enim recte gratulamur
nos invenisse, nisi quod quaerebamus. Ergo quid oremus,
sicut oportet, nescimus. Deus enim novit et quid
nobis in hac vita expediat, et quid post hanc vitam
daturus sit. Sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus.
Gemere dicit Spiritum, quod nos gemere
faciat charitate, concitans desiderium futurae vitae:
sicut dicit, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si
diligitis eum [(Deut. XIII, 3)]
, id est, ut scire vos faciat.
Non enim Deum aliquid latet.
LV. [Ib. VIII, 28-30.]
Quod autem ait, Quos vocavit,
ipsos et justificavit, potest movere, et quaeri utrum
omnes qui vocati sunt, justificentur. Sed alibi legimus, Multi vocati, pauci autem electi
[(Matth. XXII, 14)]
.
Tamen quia ipsi quoque electi utique vocati sunt,
manifestum est non justificatos nisi vocatos, quanquam
non omnes vocatos, sed eos qui secundum propositum
vocati sunt, sicut superius dixit. Propositum
autem Dei accipiendum est, non ipsorum. Ipse autem
exponit quid sit secundum propositum, cum dicit, Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes
imaginis Filii ejus.
Non enim omnes qui vocati
sunt, secundum propositum vocati sunt: hoc enim
propositum ad praescientiam et ad praedestinationem
Dei pertinet; nec praedestinavit aliquem, nisi quem
praescivit crediturum et secuturum vocationem suam,
quos et electos dicit. Multi enim non veniunt, cum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.