PL 35, col. 2077

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

vocati fuerint: nemo autem venit qui vocatus non
fuerit.
LVI. [Ib. VIII, 29.]
Quod autem dicit, Ut sit primogenitus
in multis fratribus, satis docet aliter intelligendum
Dominum nostrum unigenitum, aliter primogenitum.
Nam ubi Unigenitus dicitur, fratres non
habet, et naturaliter est Filius Dei, Verbum in principio,
per quod facta sunt omnia [(Joan. I, 1, 3)] . Secundum
susceptionem autem hominis et incarnationis
dispensationem, per quam nos etiam non naturaliter
filios in adoptionem filiorum vocare dignatus
est, primogenitus dicitur cum adjunctione fratrum.
Ubi enim primus dicitur, non utique solus, sed consecuturis
fratribus in id quo ipse praecessit. Unde et
alio loco primogenitum eum a mortuis dicit, ut sit
ipse primatum tenens [(Coloss. I, 18)] . Resurrectio
enim mortuorum ut jam non moriantur, ante illum
nulla: post illum autem multorum sanctorum est,
quos fratres non confunditur appellare propter ipsam
communicationem humanitatis.
LVII. [Ib. VIII, 35.]
Quod autem dicit, Quis nos separabit
a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an
persecutio? etc., ex superiore sententia pendet, ubi
ait, Si tamen compatimur, ut et glorificemur: existimo
enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis
ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis [(Rom.
VIII, 17, 18)]
. Ad ipsam enim hortationem omnis hujus
loci intentio directa est, ne illi quibus loquitur
persecutionibus frangerentur, si viverent secundum
prudentiam carnis, qua temporalia bona appetuntur,
et timentur temporalia mala.
LVIII. [Ib. VIII, 38.]
Quod autem ait, Certus sum
enim, et non dixit, Opinor enim; plena fide tenuit, quod nec mors
ulla, nec vita temporalis promissa, nec
caetera subsequentia possunt credentem a charitate
Dei detorquere. Nemo ergo separat, nec qui minatur
mortem; quia qui credit in Christo, licet moriatur,
vivet: neque qui pollicetur vitam; quia ille dat vitam
aeternam. Nam temporalis vitae pollicitatio, aeternae
comparatione contemnenda est. Neque Angelus separat,
quia licet Angelus, inquit, de coelo descendat, et
annuntiet vobis praeterquam quod accepistis, anathema
sit [(Galat. I, 8, 9)]
. Neque principatus, id est, contrarius,
quia exuit se ipse hos principatus et potestates,
triumphans eos in semetipso [(Coloss. II, 15)] . Neque
praesentia neque futura, id est, temporalia vel quae
delectant, vel quae premunt, vel quae spem dant, vel
quae incutiunt timorem. Neque virtus: et hic virtutem
contrariam oportet intelligi, secundum quam dicit, Nemo vasa fortis diripiet, nisi prius alligaverit
fortem
[(Matth. XII, 29)]
. Neque altitudo, neque profundum.
Plerumque enim inanis curiositas earum rerum
quae inveniri non possunt, aut frustra etiam inveniuntur
sive in coelo sive in abysso, separat a Deo, nisi
charitas vincat, quae ad certa spiritualia non vanitate
rerum quae foris sunt, sed veritate quae intus, homines
invitat. Neque creatura alia. Quod duobus modis intelligi
potest: aut visibilis creatura, quia et nos, id

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.