PL 35, col. 2078

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

est anima, creatura sumus, sed invisibilis; ut hoc
dixerit, quod nos non separat alia creatura, id est,
amor corporum: aut certe quia nos non separat alia
creatura a charitate Dei, ex eo quod nulla creatura
est alia inter nos et Deum, quae se opponat, et a
complexu ejus excludat. Supra humanas enim mentes
quae rationales sunt, jam nulla creatura, sed Deus
est.
LIX. [Ib. IX, 5.]
Quod autem dicit, Quorum patres
et ex quibus Christus secundum carnem, et adjecit, Qui est super omnes Deus benedictus in saecula,
plenissimam
fidem commendat, quia Dominum nostrum et
secundum susceptionem carnis filium hominis confitemur,
et secundum aeternitatem Verbum in principio
Deum, benedictum super omnes in saecula. Hujus
autem confessionis Judaei quoniam partem tenuerunt
refelluntur a Domino. Nam cum eos interrogasset,
cujus filium dicerent esse Christum; responderunt, David.
Hoc autem secundum carnem est. De divinitate
vero ejus quod Deus est, nihil responderunt.
Ideo Dominus ait eis, Quomodo ergo David in spiritu
vocat eum Dominum [(Matth. XXII, 42, 43)]
? Ut intelligerent
hoc se confessos esse tantum, quod Christus filius
est David; hoc autem tacuisse, quod est Christus
Dominus ipsius David. Illud enim est secundum susceptionem
carnis, hoc secundum aeternitatem divinitatis.
LX. [Ib. IX, 11-13.]
Quod autem ait, « Nondum
enim nascentium, neque agentium aliquid boni aut
mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia
major serviet minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi,
Esau autem odio habui, » nonnullos movet, ut putent
apostolum Paulum abstulisse liberum voluntatis arbitrium,
quo promeremur Deum bono pietatis, vel malo
impietatis offendimus. Dicunt enim quod ante opera
aliqua, seu bona seu mala, duorum nondum nascentium
Deus unum dilexerit, alterum odio habuerit. Sed
respondemus, praescientia Dei factum esse, qua
novit etiam de nondum natis, qualis quisque futurus
sit. Sed ne quis dicat: Opera ergo elegit Deus in eo
quem dilexit, quanquam nondum erant, quod ea futura
praesciebat; quod si opera elegit, quomodo dicit
Apostolus non ex operibus factam electionem? Propterea
ergo intelligendum est, opera bona per dilectionem
fieri, dilectionem autem esse in nobis per
donum Spiritus sancti, sicut idem apostolus dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis
[(Rom. V, 5)]
. Non
ergo quisquam gloriari debet ex operibus tanquam
suis, quae per donum Dei habet, cum ipsa dilectio in
eo bonum operetur. Quid ergo elegit Deus? Si enim
cui vult donat Spiritum sanctum, per quem dilectio
bonum operatur, quomodo elegit cui donet? Si enim
nullo merito, non est electio; aequales enim omnes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.