PL 35, col. 2080
Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M
volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, non
tollit liberum voluntatis arbitrium; sed non sufficere
dicit velle nostrum, nisi adjuvet Deus, misericordes
nos efficiendo ad bene operandum per donum Spiritus
sancti, ad hoc referens, quod superius dixit, Miserebor
cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors
fuero. Quia neque velle possumus, nisi vocemur;
et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas
nostra et cursus noster, nisi Deus et vires
currentibus praebeat, et perducat quo vocat. Manifestum
est ergo non volentis neque currentis, sed
miserentis Dei esse, quod bonum operamur: quanquam
ibi sit etiam voluntas nostra, quae sola nihil
posset. Unde sequitur etiam de Pharaonis supplicio
testimonium, cum ait Scriptura de Pharaone, Quia
ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam,
et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Sicut
enim legimus in Exodo, obduratum est cor Pharaonis [(Exod. X, 1)] ,
ut tam evidentibus signis non moveretur.
Quod ergo tunc Pharao non obtemperabat praeceptis
Dei, jam de supplicio veniebat. Non autem
quisquam potest dicere obdurationem illam cordis
immerito accidisse Pharaoni, sed judicio Dei retribuentis
incredulitati ejus debitam poenam. Non ergo
hoc illi imputatur, quod tunc non obtemperaret,
quandoquidem obdurato corde obtemperare non poterat;
sed quia dignum se praebuit, cui cor obduraretur
priore infidelitate. Sicut enim in iis quos elegit
Deus, non opera sed fides inchoat meritum, ut per
munus Dei bene operentur: sic in his quos damnat,
infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per
ipsam poenam etiam male operentur; sicut et superius
idem dicit apostolus, Et quoniam non probaverunt
Deum in notitia habere, tradidit illos Deus in reprobum
sensum, ut faciant quae non conveniunt [(Rom. I, 28)]
.
Quapropter ita concludit Apostolus, Ergo cui vult
miseretur, et quem vult obdurat. Cujus enim miseretur,
facit eum bene operari; et quem obdurat, relinquit
eum ut male operetur. Sed et illa misericordia praecedenti
merito fidei tribuitur, et ista obduratio praecedenti
impietati: ut et bona per donum Dei
operemur, et mala per supplicium; cum tamen homini
non auferatur liberum voluntatis arbitrium, sive ad
credendum Deo ut consequatur nos misericordia, sive
ad impietatem ut consequatur supplicium. Qua conclusione
illata, infert quaestionem tanquam a contradicente.
Ait enim: Dicis itaque mihi, Quid adhuc
conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Cui sane
inquisitioni sic respondet, ut intelligamus spiritualibus
viris, et jam non secundum terrenum hominem viventibus,
patere posse prima merita fidei et impietatis,
quomodo Deus praescius eligat credituros, et damnet
incredulos; nec illos ex operibus eligens, nec istos
ex operibus damnans; sed illorum fidei praestans ut
bene operentur, et istorum impietatem obdurans
deserendo, ut male operentur. Qui quoniam intellectus,
ut dixi, spiritualibus patet, a carnali autem