PL 35, col. 2081

Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. M

prudentia longe remotus est, sic refellit inquirentem,
ut intelligat se deponere debere prius hominem luti,
ut ista per spiritum investigare mereatur. Itaque,
inquit, O homo tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid
dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me
fecisti? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem
conspersione vas facere, aliud quidem in honorem, aliud
in contumeliam? Quamdiu figmentum es, inquit, et ad
massam luti pertines, nondum perductus ad spiritualia,
ut sis spiritualis omnia judicans, et a nemine
judiceris, cohibeas te oportet ab hujusmodi inquisitione,
et non respondeas Deo. Cujus consilium quis
scire cupiens, oportet ut prius in ejus amicitiam recipiatur:
quod contingere nisi spiritualibus non potest,
jam portantibus imaginem coelestis hominis; Jam
enim inquit, non vos dicam servos, sed amicos: omnia
enim quae audivi a Patre meo, nota feci vobis [(Joan.
XV, 15)]
. Quamdiu itaque vas fictile es, conterendum
est hoc ipsum in te prius virga illa ferrea, de qua dictum
est, Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas
figuli conteres eos [(Psal. II, 9)]
: ut corrupto exteriore
homine, et interiore renovato, possis in charitate
radicatus et fundatus comprehendere latitudinem,
longitudinem, altitudinem, et profundum, cognoscere
etiam supereminentem scientiam charitatis Dei [(Ephes.
III, 16-19)] . Nunc itaque cum ex eadem conspersione
Deus alia vasa in honorem facit, alia in contumeliam,
non est tuum discutere, quisquis secundum hanc conspersionem
adhuc vivis, id est, terreno sensu et carnaliter
sapis.
LXIII. [Ib. IX, 22.]
Quod autem ait, Attulit in multa
patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem,
hinc satis significavit obdurationem cordis quae in
Pharaone facta est, ex meritis venisse occultae superioris
impietatis: quam tamen patienter sustinuit
Deus, donec ad illud tempus perduceretur, quo opportune
in eum vindicta procederet, ad correctionem
eorum quos ab errore instituerat liberare, et ad cultum
suum pietate vocando perducere, precibus eorum et
gemitibus opem praebens.
LXIV. [Ib. IX, 24, 25.]
Quod autem ait, Quos et
vocavit nos, non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus:
sicut et in Osee dicit, Vocabo non plebem meam,
plebem meam, etc., totius hujus disputationis propositum
ad hoc perducit, ut quoniam docuit misericordiae
Dei esse quod bene operamur, non tanquam ex operibus
Judaei glorientur, qui cum Evangelium percepissent,
tanquam meritis suis id tribuendum existimantes,
nolebant Gentibus dari: a qua superbia jam
debent desistere, intelligentes quoniam si non ex
operibus, sed misericordia Dei vocamur ut credamus,
et credentibus praestatur ut bene operemur, non est
Gentibus ista invidenda misericordia, quasi praelato
merito Judaeorum, quod nullum est.
LXV. [Ib. IX, 27.]
Quod autem dicit, Isaias autem
clamat pro Israel, Si fuerit numerus filiorum Israel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.