PL 35, col. 2089

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

nec Gentes merito fidei adversus Judaeos inflari, quod
ipsi receperint Christum, quem illi crucifixerunt: tanquam
enim, sicut alio loco dicit, pro ipso Domino legatione
fungens [(II Cor. V, 20)] , hoc est, pro lapide angulari [(Ephes. II, 20)] ,
utrumque populum tam ex
Judaeis quam ex Gentibus connectit in Christo per
vinculum gratiae, utrisque auferens omnem superbiam
meritorum, et justificandos utrosque per disciplinam
humilitatis associans.
2.
Itaque Epistolam sic exorsus est: Paulus servus
Jesu Christi vocatus apostolus, segregatus in Evangelium
Dei [(Rom. I, 1)]
. Breviter in duobus verbis Ecclesiae
dignitatem a Synagogae vetustate discernit.
Ecclesia quippe ex vocatione appellata est, Synagoga
vero ex congregatione. Convocari enim magis hominibus
congruit, congregari autem magis pecoribus:
unde greges proprie pecorum dici solent. Quanquam
ergo plerisque Scripturarum locis ipsa Ecclesia grex
Dei, et ovile Dei, et pecus Dei vocetur; tamen cum in
comparatione homines pecora dicuntur, ad vitam veterem
pertinent. Et apparet hujusmodi homines, non
cibo sempiternae veritatis, sed temporalium promissionum
tanquam terreno pabulo esse contentos. Paulus
ergo servus Christi Jesu vocatus est apostolus; quae
vocatio illum cooptavit Ecclesiae. In Evangelium autem Dei segregatus
est; unde nisi a grege Synagogae,
si verborum latinorum significatio omni modo cum
graeca interpretatione concordat?
3.
Sane Evangelium Dei, in quod segregatum se
esse commemorat, commendat auctoritate Prophetarum:
ut quoniam credentes Christum, in quorum numerum
vocatus est, Judaeis praeposuerat, a quibus se
dixerat segregatum, Gentes rursus jam non superbire
admoneat. Siquidem de populo Judaeorum fuerunt
Prophetae, per quos Evangelium, cujus fide credentes
justificantur, ante promissum esse testatur: Segregatus
enim, inquit, in Evangelium Dei, quod ante
promiserat per Prophetas suos [(Rom. I, 1, 2)]
. Fuerunt
enim et prophetae non ipsius, in quibus etiam
aliqua inveniuntur quae de Christo audita cecinerunt,
sicut etiam de Sybilla dicitur: quod non facile crederem,
nisi quod puetarum quidam in Romana lingua
nobilissimus antequam diceret ea de innovatione saeculi,
quae in Domini nostri Jesu Christi regnum satis
concinere et convenire videantur, praeposuit versum,
dicens:
Ultima Cumei jam venit carminis aetas.
[(Virg. Eclog. 4, v. 4.)]
Cumaeum autem carmen Sibyllinum esse nemo dubitaverit.
Sciens ergo Apostolus ea in libris Gentium inveniri
testimonia veritatis, quae etiam in Actibus
Apostolorum loquens Atheniensibus manifestissime
ostendit [(Act. XVII, 28)] , non solum ait, per Prophetas
suos, ne quis a pseudoprophetis per quasdam veritatis
confessiones in aliquam impietatem seduceretur;
sed addidit etiam, in Scripturis sanctis: volens utique
ostendere litteras Gentium superstitiosae idololatriae
plenissimas, non ideo sanctas haberi oportere, quia
in eis aliquid quod ad Christum pertinet invenitur.
4.
Et ne quisquam etiam prophetas aliquos remotos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.