PL 35, col. 2090

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

atque alienos a gente Judaeorum forte proferret,
in quibus nullus simulacrorum cultus esset, quantum
attinet ad simulacra quae humana operatur manus:
nam simulacris phantasmatum suorum sectatores
suos omnis error illudit: ne quis tamen aliqua hujusmodi
proferens, quia ibi Christi nomen ostentat, eas
potius sanctas Scripturas esse asserat, non eas quae
populo Hebraeorum sunt divinitus creditae, satis opportune
mihi videtur adjungere, cum dixisset, in
Scripturis sanctis, quod adjecit, de Filio suo, qui factus
est ei ex semine David, secundum carnem [(Rom.
I, 3)]
. David enim certe rex Judaeorum fuit. Oportebat
autem ut ex illa gente orirentur Christi praenuntiatores
Prophetae, ex qua gente carnem assumpturus erat
quem praenuntiabant. Occurrendum autem erat etiam
illorum impietati, qui Dominum nostrum Jesum Christum
secundum hominem tantummodo, quem suscepit,
accipiunt; divinitatem autem in eo non intelligunt
ab universae creaturae communione discretam:
velut ipsi Judaei, qui Christum filium David tantummodo
esse opinantur, ignorantes excellentiam qua
Dominus est ipsius David, secundum id quod est Filius
Dei. Unde illos in Evangelio redarguit per prophetiam,
quae ipsius David ore prolata est. Quaerit
enim ab eis, quem ipse David Dominum appellat,
quomodo filius ejus sit [(Matth. XXII, 42-45)] : cui deberent
utique respondere quod secundum carnem filius
esset David, secundum divinitatem autem Filius
Dei et Dominus ipsius David. Quod Paulus apostolus
quia jam didicerat, posteaquam dixit, in Evangelium
Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis
sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine
David, addidit, secundum carnem: ne hoc solum et
totum in Christo esse arbitrarentur, quod factus erat
secundum carnem. Addendo ergo, secundum carnem,
servavit divinitati dignitatem suam. Quae non solum
semini David, sed nec alicui angelicae aut cujusvis excellentissimae
creaturae generationi tribui potest;
quandoquidem ipsum est Verbum Dei, per quod facta
sunt omnia. Quod Verbum ex semine David caro factum
est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 1, 3, 14)] ,
non mutatum et conversum in carnem; sed carne
ut carnalibus congruenter appareret indutum. Quapropter
Apostolus non solum eo verbo quod ait, secundum
carnem, humanitatem a divinitate distinxit;
sed etiam illo quo ait, factus est. Non est enim factus
secundum id quod Verbum Dei est. Omnia enim per
ipsum facta sunt; nec fieri cum omnibus posset per
quem facta sunt omnia. Neque ante omnia factus est,
ut per ipsum fierent omnia: ipso enim excepto, si
ante illa jam factus esset, non essent illa omnia quae
per illum fierent; nec possent vere dici facta omnia
per ipsum, in quibus ipse non esset, si ipse etiam factus
esset. Et ideo Apostolus cum factum diceret
Christum, addidit, secundum carnem; ut secundum
Verbum quod est Filius Dei, non factum a Deo, sed
natum esse monstraret.
5.
Eumdem sane ipsum qui secundum carnem factus
est ex semine David, praedestinatum dicit Filium
Dei, in virtute: non secundum carnem, sed secundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.