PL 35, col. 2093

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

David secundum carnem, qui praedestinatus est
Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis
ex resurrectione mortuorum Domini nostri Jesu Christi.
Et quasi diceretur, Quomodo tu ad eum pertines?
respondit, Per quem accepimus gratiam et apostolatum,
ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine
ejus. Item quasi diceretur, Quae igitur causa est
ut scribas ad nos? respondit, In quibus estis et vos vocati
Jesu Christi. Nunc deinde adjungit ex more epistolae
quibus scribat: Omnibus, inquit, qui sunt Romae,
dilectis Dei, vocatis sanctis. Etiam hic significavit
benignitatem Dei potius quam meritum illorum.
Non enim ait, diligentibus Deum; sed, dilectis Dei.
Prior enim dilexit nos ante omnia merita, ut et nos
eum dilecti diligeremus [(I Joan. IV, 19)] . Unde etiam
addidit, vocatis sanctis. Quanquam enim sibi quis tribuat
quod vocanti obtemperat, nemo potest sibi tribuere
quod vocatus est. Vocatis autem sanctis, non
ita intelligendum est, tanquam ideo vocati sint, quia
sancti erant; sed ideo sancti effecti, quia vocati sunt.
8.
Restat ergo ut salutem dicat, ut compleatur usitatum
epistolae principium, tanquam ille illis salutem.
Pro eo autem ac si diceret salutem, Gratia, inquit, vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo [(Rom. I, 7)]
.
Non enim omnis gratia est a Deo. Nam
et judices mali praebent gratiam in accipiendis personis
aliqua cupiditate illecti, aut timore perterriti. Neque
omnis pax Dei est, vel ab illo: unde ipse Dominus
discernens ait, Pacem meam do vobis; adjungens
etiam et dicens non se talem pacem dare, qualem dat
hic mundus [(Joan. XIV, 27)] . Gratia est ergo a Deo Patre,
et Domino nostro Jesu Christo, qua nobis peccata
remittuntur, quibus adversabamur Deo. Pax
vero ipsa qua reconciliamur Deo. Cum enim per gratiam
remissis peccatis absumptae fuerint inimicitiae,
restat ut pace adhaereamus illi, a quo nos sola peccata
dirimebant: sicut propheta dicit, Non gravabit
aurem, ut non audiat; sed peccata vestra inter vos et
Deum separant [(Isai. LIX, 1 et 2)]
. Quibus remissis per
fidem Domini nostri Jesu Christi, nulla separatione
interveniente pax erit.
9.
Fortasse autem quisque miretur quomodo intelligenda
sit justitia judicis Dei, cum gratiam praebet
ignoscendo peccatis. Sed hoc plane justum est apud
Deum; quia vere justum est ut ii quos peccatorum
suorum poenitet, eo tempore quo nondum poenarum
manifestus terror apparet, misericorditer separentur
ab eis qui defensiones peccatorum suorum pertinaciter
exquirentes, nulla poenitentia corrigi volunt. Injustum
est enim ut cum his illi ad consortium poenale
copulentur, qui vocantem Deum non spreverunt, et
peccantes displicuerunt sibi, ut quemadmodum ille
peccata eorum, sic etiam ipsi odissent sua. Ea enim
demum est humanae justitiae disciplina, non in se
amare nisi quod Dei est, et odisse quod proprium est;
nec approbare peccata sua, nec in eis alium improbare,
sed seipsum; nec putare satis sibi esse ut sua
peccata displiceant, nisi etiam vigilantissima deinceps

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.