PL 35, col. 2094

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

intentione vitentur; nec in eis vitandis vires suas existimare
sufficere, nisi divinitus adjuvetur. Justum est
ergo apud Deum ut ignoscatur talibus quaecumque antea
commiserunt, ne, quod injustissimum est, cum
eis qui tales non sunt confundantur atque misceantur.
Quapropter et quia talibus non ignoscitur, justitia
Dei est: et quia ignoscitur, gratia est. Justa est ergo
gratia Dei, et grata justitia, cum in eo quoque etiam
poenitentiae meritum gratia praecedat, quod neminem
peccati sui poeniteret, nisi admonitione aliqua vocationis
Dei.
10.
Porro justitiae divinae tanta constantia est, ut
cum poena spiritualis et sempiterna poenitenti fuerit
relaxata, pressurae tamen cruciatusque corporales,
quibus etiam martyres exercitatos novimus; postremo
mors ipsa, quam peccando meruit nostra natura, nulli
relaxetur. Quod enim etiam justi homines et pii, tamen
exsolvunt ista supplicia, de justo Dei judicio
venire credendum est. Ipsa est quae in sacris Scripturis
etiam disciplina nominatur, quam nemo justorum
effugere sinitur. Neminem quippe excepit, cum diceret: Quem enim diligit Deus, corripit, flagellat autem omnem
filium quem recipit
[(Hebr. XII, 6)]
. Unde etiam ipse
Job, qui propterea tam multa illa passus est, ut hominibus
quis vir esset, et quantus Dei servus, eluceret,
poenas tamen corporis pro peccatis suis se exsolvere
saepe testatur. Petrus quoque apostolus exhortans
fratres ad perferendas pro Christi nomine passiones,
ita loquitur: « Nemo autem vestrum patiatur quasi
homicida, aut fur, aut maledicus, aut curas alienas
agens: si vero quasi christianus, non erubescat; glorificet
autem Deum in isto nomine, quia tempus inchoationis
judicii a domo Dei: si autem initium a
nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio
Dei? et si justus quidem vix salvus fit, peccator et
impius ubi parebunt » [(I Petr. IV, 15-18)] ? Manifeste
ostendit easdem ipsas passiones quas justi patiuntur,
ad judicium Dei pertinere; quod inchoari dixit ex
domo Dei, ut inde conjiciatur quantae impiis futurae
servantur. Unde etiam ipse Paulus ad Thessalonicenses
dicit: « Ita ut nos ipsi de vobis gloriemur in Ecclesiis
Dei, pro vestra patientia et fide in omnibus
persecutionibus vestris, et pressuris quas sustinetis
in exemplum justi judicii Dei » [(II Thess. I, 4, 5)] .
Quod omnino ad illud respicit, quod ait Petrus tempus
esse inchoationis judicii a domo Dei: et illud
quod de propheta interposuit, Et si justus vix salvus
erit, peccator et impius ubi parebunt [(Prov. XI, 31)]
?
Unde mihi videtur etiam illa quae per Nathan prophetam
regi David comminatus est Deus, quanquam
statim ignoverit poenitenti, propterea tamen accidisse
omnia [(II Reg. XII)] , ut demonstraretur illam veniam
spiritualiter datam propter futurum judicium poenarum,
quod exspectat eos qui hoc tempore corrigi nolunt.
Dicit enim et alibi Petrus: Propter hoc enim et
mortuis evangelizatum est, ut judicentur quidem secundum
hominem in carne, vivant autem secundum
Deum in spiritu [(I Petr. IV, 6)]
. Hoc dixi, ut
ostenderem quantum possem, et quantum opportunitas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.