PL 35, col. 2103
Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
manus, resurrectionis etiam mortuorum, et judicii
aeterni
[(Hebr. VI, 1 et 2)]
. Ista omnia in Baptismo
traduntur, quae negat esse repetenda, utique in consecrandis
fidelibus. Nam in verbi Dei tractatione atque
doctrina, non iterum tantum, sed saepius dicenda sunt,
sicut rerum de quibus disseritur opportunitas flagitat.
20.
An vero jam illud occurret, ut non jam si
quodlibet peccatum sciens admiserit, sed si proprie
peccatum in Spiritum sanctum sciens admiserit, tunc
non habere veniam judicetur? Quo loco quaeri potest
utrum scirent Judaei per Spiritum sanctum operari
Dominum, quando eum in principe daemoniorum daemonia
excludere blasphemabant [(Matth. IX, 34)] ? Miror
autem quomodo possent in illo Spiritum sanctum
cognoscere, cum ipsum Dominum Filium Dei esse
nescirent: in illa scilicet caecitate, quae ex parte in
Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret [(Rom. XI, 25)]
.
De qua opportunius suo loco, Domino
adjuvante atque permittente, tractabitur. Deinde si
dijudicatio spirituum illa intelligitur, qua quisque dijudicat
utrum in quoquam Spiritus sanctus, an fallaciae
spiritus operetur; haec autem dijudicatio certo
quodam tempore per Spiritum sanctum fidelibus datur,
sicut alio loco idem apostolus dicit [(I Cor. XII,
10)] : quomodo poterant infideles Judaei sine isto munere
dijudicare, utrum per Spiritum sanctum Dominus
operaretur: et tamen in eis, ut justa poena ferirentur,
apertissima indicia malevolentiae claruerunt,
et cum falsos testes in eum compararunt [(Matth.
XXVI, 59 60)] , et submiserunt simulatores qui eum in
verbo caperent [(Id. XXII, 15-17)] ; et cum tremenda mirabilia,
quae in ejus resurrectione facta sunt, eis renuntiarentur,
famam falsam disseminare, ac veritatem abscondere,
custodum corruptione conati sunt [(Id. XXVIII,
13)] ; et alia malitiosi et venenosi animi signa in eis,
quantum evangelica narratio demonstrat, apparuerunt.
21.
Unde jam velut incoepit elucere, eum peccare in
Spiritum sanctum, qui operibus quae per Spiritum
sanctum fiunt, malevolo animo contradicit. Quanquam
enim nesciat utrum ille sit Spiritus sanctus; tamen
qui hoc animo est, ut ea opera quibus invidet, malit
non esse Spiritus sancti; non quia mala sunt, sed quia
invidet eis, quia ipsi bonitati est contrarius per malitiam
suam; recte in Spiritum sanctum peccare judicatur.
Verumtamen si ex eo quoque hominum numero,
quibus Dominus illud crimen objicit, veniens ad
fidem Christi, et poenitendi cruciatibus edomita invidia
salutem cum lacrymis poscens, sicut etiam nonnulli
eorum fortasse fecerunt; quaero utrum quisquam
tanto errore crudescat, ut aut neget eos ad Christi
baptismum admitti oportuisse, aut frustra admissos
esse contendat? Nam si quis per invidiam opera
divina blasphemat, quoniam bonis Dei, hoc est donis
Dei malitia sua resistit, in Spiritum sanctum peccare,
et propterea spem veniae non habere existimandus
est: attendamus utrum ex eo numero fuerit apostolus
Paulus. Dicit enim: Qui prius fui blasphemus, et persecutor,
et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum,
quia ignorans feci in incredulitate [(I Tim. I, 13)]
. An