PL 35, col. 2104

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

forte ideo non pertinuit ad hoc genus criminis, quia non
erat invidus? Audiamus quid alibi dicat: Fuimus enim,
inquit, et nos stulti aliquando et increduli, errantes, servientes
voluptatibus et desideriis variis, in malitia et invidia
agentes, abominabiles, invicem odio habentes [(Tit. III, 3)]
.
22.
Si ergo nec Paganis, nec Hebraeis, nec haereticis,
aut schismaticis nondum baptizatis, ad baptismum
Christi aditus clauditur, ubi condemnata vita priore
in melius commutentur; quamvis Christianitati et
Ecclesiae Dei adversantes antequam christianis Sacramentis
abluerentur, etiam Spiritui sancto quanta potuerunt
infestatione restiterint: si etiam hominibus,
qui usque ad Sacramentorum perceptionem veritatis
scientiam perceperunt, et post haec lapsi Spiritui sancto
restiterunt, ad sanitatem redeuntibus, et pacem
Dei poenitendo quaerentibus, auxilium misericordiae
non negatur: si denique de illis ipsis quibus blasphemiam
in Spiritum sanctum ab eis prolatam Dominus
objecit, si qui resipiscentes ad Dei gratiam confugerunt,
sine ulla dubitatione sanati sunt: quid aliud
restat, nisi ut peccatum in Spiritum sanctum, quod
neque in hoc saeculo, neque in futuro dimitti Dominus
dicit, nullum intelligatur nisi perseverantia in nequitia
et in malignitate, cum desperatione indulgentiae
Dei? Hoc est enim gratiae illius et paci resistere,
de quibus nobis sermo nunc ortus est. Nam hinc licet
advertere, etiam ipsis Judaeis, quorum blasphemiam
Dominus arguit, non fuisse clausum corrigendi se et
poenitendi locum; quod idem Dominus in ea ipsa reprehensione
ait illis: Aut facite arborem bonam, et fructum
ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum
ejus malum [(Matth. XII, 31-33)]
. Quod utique
nulla ratione diceretur eis, si propter illam blasphemiam
jam commutare animum in melius, et
recte factorum fructus generare non possent, aut frustra
etiam sine peccati sui dimissione generarent.
23.
Ergo quia Dominus in Spiritu Dei expellebat
daemonia, caeterosque humanorum corporum morbos
languoresque sanabat, non ob aliud nisi ut crederetur
dicenti sibi, Agite poenitentiam; appropinquavit enim
regnum coelorum [(Id. III, 2)]
. Invisibiliter enim peccata
dimittuntur, cui dimissioni fidem miraculis comparabat:
quod in illo paralytico manifestissime ostenditur.
Cum enim primo ei donum visibile obtulisset,
propter quod venerat; non enim jam venerat Filius
hominis, ut judicaret saeculum, sed ut servaret saeculum [(Joan. III, 17)] :
cum ergo dixisset, Dimissa sunt
tibi peccata; murmuratumque esset a Judaeis indignantibus
quod eis tantam potestatem sibi arrogasse
videretur: Quid est, inquit, facilius dicere, Dimissa
sunt tibi peccata; an dicere, Surge et ambula? Ut sciatis
autem quia potestatem habet Filius hominis dimittere
peccata, (dicit paralytico) Tibi dico, surge, tolle grabatum
tuum, et vade in domum tuam [(Marc. II, 3-11)]
.
Quo facto, et quibus dictis satis declaravit ideo se illa
facere in corporibus, ut crederetur animas peccatorum
dimissione liberare, id est, ut de potestate visibili
potestas invisibilis mereretur fidem. Quia ergo in Spiritu
Dei faciebat illa omnia, ut gratiam pacemque hominibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.