PL 35, col. 2105

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

largiretur; gratiam in remissione peccatorum,
pacem in reconciliatione Dei, a quo separant sola
peccata: cum dixissent Judaei quod in Beelzebub ejiceret
daemonia, misericorditer eos voluit admonere,
ne verbum dicerent et blasphemiam in Spiritum sanctum [(Matth. XII, 22-33)] ,
hoc est, ne gratiae Dei
pacique resisterent, quam per Spiritum sanctum donare
Dominus venerat. Non quia jam hoc fecerant,
quod sibi neque in hoc saeculo, neque in futuro dimitteretur;
sed ne desperando de venia, aut quasi de sua
justitia praesumendo, et poenitentiam non agendo, aut
perseverando in peccatis, hoc facerent: hoc modo
enim dicerent verbum, hoc est blasphemiam in Spiritum
sanctum, in quo Dominus signa illa propter
largiendam gratiam pacemque faciebat, si perseverantia
peccatorum ipsi gratiae pacique resisterent. Verbum
enim dicere, non ita videtur hic positum, ut tantummodo
illud intelligatur quod per linguam fabricamus,
sed quod corde conceptum, etiam opere exprimimus.
Sicut enim non confitentur Deum, qui tantum
oris sono confitentur, non etiam bonis operibus:
nam de his dictum est, Confitentur enim se nosse Deum,
factis autem negant [(Tit. I, 16)]
. Ex quo manifestum
est dici aliquid factis, sicut manifestum est negari aliquid
factis. Et sicut illud quod ait Apostolus, Nemo
dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto [(I Cor. XII,
3)]
; non potest recte intelligi, nisi in factis dicere intelligatur.
Non enim hoc in Spiritu sancto dicere putandi
sunt, quibus ipse Dominus dicit, Utquid mihi dicitis,
Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.