PL 35, col. 2106

Expositio inchoata Epistolae ad Romanos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · Expositio Epistolae ad Galatas (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

[(Luc. VI, 46)] ?
et illud, Non omnis qui mihi dicit,
Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum [(Matth.
VII, 21)]
. Sic etiam qui hoc verbum, quod sine venia
vult intelligi Dominus, in Spiritum sanctum dicit, hoc
est, qui desperans de gratia et pace quam donat, in
peccatis suis perseverandum sibi esse dicit, dicere intelligendus
est factis: ut quomodo illi factis Dominum
negant, sic isti factis dicant se in mala vita sua et perditis
moribus perseveraturos, et ita faciant, hoc est
perseverent. Quod si faciunt, quis jam miretur, aut
quis non intelligat, et Dominum Jesum Christum per
illam comminationem ad poenitentiam vocasse Judaeos,
ut eis in se credentibus gratiam pacemque donaret;
et huic gratiae pacique resistentibus, et hoc modo
verbum atque blasphemiam in Spiritum sanctum
dicentibus, hoc est, in peccatis suis desperata atque
impia mentis obstinatione perseverantibus, et adversus
Deum sine humilitate confessionis atque poenitentiae
superbientibus, neque in hoc saeculo, neque in
futuro veniam posse concedi? Quae si ita sunt, opportunitate
tractandi de gratia et pace, quae nobis est a
Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo, magna et
difficillima eodem ipso Domino largiente quaestio dissoluta
est. Quisquis autem adhuc de re tanta diligentiorem
considerationem tractationemque desiderat,
in Evangelii tractatione atque in verbis Evangelistarum
sibi desideranda esse cognoscat: et meminerit
nos nunc Epistolam Pauli apostoli ad Romanos suscepisse
tractandam, cujus Epistolae textum consequentem
in aliis voluminibus, si Dominus voluerit, vestigabimus,
ut hujus jam tandem iste sit modus.

adhuc volentes esse sub oneribus Legis, quae Dominus
Deus imposuerat, non justitiae servientibus, sed
peccato, justam scilicet Legem injustis hominibus
dando ad demonstranda peccata eorum, non auferenda:
non enim aufert peccata nisi gratia fidei, quae
per dilectionem operatur: sub hac ergo gratia jam
Galatas constitutos, illi volebant constituere sub oneribus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.